Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
plu9 hominibus eos scribentibus, quam Deo tribuentes obstruerent ora haereticorum multas difficultates oggerentium, quae penes rigidiori sensu sumtam inspirationem non facile solubiles videbantur. Interim tamen etiam penes majorem Dei influxum in exarandos libros ss. difficultates illae facile solvi possunt ex usu facultatum naturalium et acquisitarum ss. scriptorum, quem divinus influxus non sustulit, sed solum adjuvit; modo tamen cujusvis scriptoris indoli ac culturae conformi. Sed nec illám nimis rigido sensu sumtam inspirationem credere possumus, qua non solum sententiae, sed singvla verba et apices a Spiritu S. fuissent dictata auctoribus ss. ita, ut hi instrumenta mere passiva fuissent, a quibus nihil, sed omnia a Spiritu S. essent. Narn ^ l-o Non est necesse concursum Dei talem credere, ut textus possit dici a Spiritu S. dictatus. 2. Si assummimus talem concursum, non poterimus explicare styli varietatem, neque narrationis eamdem rem continentis apud varios scriptores diversitatem. Spiritus enim Sanctus scriptoribus mere passive se habentibus, nonnisi uno eodemque stylo et modo locutus fuisset. 3. Scriptores mere passive habentes caruissent omni activitate, cura et fatigio mentali in componendo librorum textu, iam vero de tali cura ac sollicitudine, mentis recollectione, sermonis ordinatione, curiosa singularium partium disquisitione in libro scribendo adhibita loquitur auctor libri II. Maccab. (c. II. v. 27 — 32) ferme simile quid innuitLucas quoque initio sui evangelii dicens: se diligenter omnia a principio assecutum ex ordine scribere, quae diligentia disquisitiönis et sollicitudo ordinis, activitatem, non vero mere passivum auctoris s. statum manifeste doceat. Nos itaque inter rigidissimam et laxiores de inspiratione sententias via média incedentes defendimus : inspirationem non approbationem tantum nec praeservationem solum ab erroribus, sed neque concursum talem esse, qui activitatem auctoris s. excluderet; verum esse concursum extraordinarium, quo positive excitat legatum divinum ad scribendum, praeterea mentem ejus illuminat, ne ei error aliquis intra scribendum excidat, et simul voluntatem ejus movet, ut Dei voluntati conformia et conformiter scribat, nempe nihil omittendo ex iis, sed nec addendo iis, quae Deus ab ipso seribi vult; quia secus voluntate hutnana esset aliquando allata prophetia. Certe talem concursum positivum Spiritus S. qui adminus ad rerum selectiim ac sententiarum contextum semet extenderit innuunt sequentia : l-o Jam nomen „inspiratio" positivi quid innuit, nempe aliquam suggestionem, adeoque plus quam praeservationem ab errore. 2. Promissio Christi : „Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paraclytus autem Spiritus S. quem mittet Páter in nomine mco, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia í c (Joan. 14. 25 — 26.) Hic non de nova revelatione, sed de dictorum per Christum