Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

„Omnis Scriptura divinitus inspirata TTAOA YPATPRJ &£OÍTVSOUTOÍ (pasa graphe theopneustos) ulilis est ad docendum." Vi hujus inspirationis auctores ss. librorum doctrinam revelatam et históriám sacram taliter retulerunt sive sermone orali, sive scripto, ut sicut doctrina per eos relata Deum revelantem, ita textus quoque sermonis, quo illám item históriám s. referunt, non ipsos, sed Deum inspirantem habeat auctorem, ob quod textus ipse quoque non tantum vocari debet, sed est revera verbum Dei, eloquium divinum, scriptura divina, docente Deo exarata. Consistebat vero haec inspiratio in quodam exlraordinario Dei concursu cum le­gato divino loquente vei scribente doctrinam revelatam et históriám s. — Qualis tamen natura fuerit hic concursus, non conveniunt theologi, cum dogmatice definita non sit na­tura inspirationis. Ecclesia solum hoc definivit dogmatice: Scripturas ss. interventu Spi­ritus S. exaratas ad nos pervenisse, et librorum ss. utriusque foederis auctorem Deum esse. Sed quamvis Ecclesia ex professo naturam inspirationis non definiverit; usus tamen loquendi, quo de inspiratione ss. librorum usa fűit, omni tempore, (illos appellando Scri­pturas divinas, verbum, eloquium Dei etc. dictante Spiritu S. exaratas, earumque aucto­rem Deum esse dicendo etc.) iste inquam usus loquendi Ecclesiae de natura inspiratio­nis sat clare ostendit : 1 —o Inspirationem multo plus esse, quam concursum extraordinarium Spiritus S. solum consequentem, quo scriptura quaedam mere humana industria exarata tardius a Spiritu S. ut vera probaretur, et ex liac approbatione ei praerogativa inspirationis con­ciliaretur, uti de evangelio S. Lucae et Marci; nam talis scripturae textus, utpote mere humana industria compositus, non haberet Deum auctorem, solum testem ejus veraci­tatis; et sic in inferiori adhuc dignitatis gradu esset ponenda, quam conciliorum oecu­menicorum decreta, quae non industria mere humana, sed actualiter cooperante Spiritu S. feruntur, etsi textus ipse sit mere humánus : iam vero ss. litterae in tam sublimi di­gnitatis gradu sunt, ut dicente S. Isidoro Hispalensi : „ aliud cum istis (libris ss.) nihil est comparandum, quidquid extra hos fuerit, inter haec sancta et divina nullatenus est recipiendum(In Libr. V. et N. T. pro'émio v. 14, 15, 16.) Spectato usu loquendi Ecclesiae 2. Plus est inspiratio, quam concursus extraordinarius, concomitans quidem, seu actualiter praesens, sed mere negativus, quo Spiritus S. solum praecaveret, ne scribens erret in iis, quae secus a seipso sine positiva motione et suggestione Spiritus S. seribit; nam neque tunc potest Deus auctor dici scripturae, sed solum inerrantiae, et sic non esset ulla differentia inter Scripturam s. et decreta dogmatica Ecclesiae, quae tamen, etsi pari cum Scripturis inerrantia, non tamen pari sanctitate, quae seripturis recte ideo competit, quia ipse quoque Scripturae textus — non solum doctrina — divinus est, seu a Spiritu S. dictatus. Hae, similesve laxiores sententiae de natura inspirationis sunt recentius excogi­tatae et per plures catholicos quoque adoptatae ea intentione, ut in exarandis libris ss.

Next

/
Thumbnails
Contents