Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
omnis religionis, omnis vitae spirituális. — Quare his in debitam considerationem sumtis, ut de iure rationis, eiusque efficacia in negotio religionis secundum íidem catholicam sequentia statuamus principia, est necesse : a) Ratio bumana etiam in statu naturae lapsae sufficientibus instructa est viribus, quibus , si has debite explicuerit, applicueritque, homo tam ad Dei, quam aliarum ad sphaeram naturalis religionis pertinentium praecipuarum veritatum cognitionem, sufíicienti cum claritate et certitudine pervenire potest. b) Eadem ratio humana ad datam qüoque divinam revelationem sine omni formidine erroris concludere potest ex iis, quae in scholis nomine criteriorum verae revelationis venire solent. c) Ast ad mysteria, dogmataque fidei construenda vei demonstranda, quae homini nonnisi ex divina revelatione innotescere poterant, ratio nullo pacto sufficit; horum enim principium et basis non scientia, sed íides est, et haec etiam supernaturalis, ex gratia divina procedens. d) Potest tamen ratio humana etiam in his fidei veritatibus tractandis ita versari, ut hamm quoque, eeu iam aliunde certarum veritatum intrinsecam rationem, etsi non ad evidentiam, ad iustam tamen claritatem perducat, secundum illud S. Anselmi : ,,Credo, ut intelligam." Quod iam principia ista omnino in veritate fidei catholicae habeant suum fundamentum , praeter dicta satis confirmare videntur etiam illa felicis memoriae Gregorii XYI-i Pontificis verba, quae ille occasione litis de iure rationis in negotio religionis superioribus annis potissimum in Germania tanto cum fervore agitatae, sententiae adinstar sequentibus edixit, videlicet : „Et illos errare, qui rationi nihil; et illos, qui ipsi omnia in negotio religionis attribuere volunt." II. E Studio Biblico : 1) Exponatiir et vindicetur noíio inspirationis divinae sacrornm libroruni. Signanter : an snli ea intelligenda sit negativa dnntaxat Spiritus Sancti assistentia, quae auctorem sacrum ab omni errore praeservat, aut simul positiva excitatio et directio auctoris sacri, ut scriliat, etquideni ea solnm ac ita, quae et qnomodo Deus scrihenda vilit? — 2) Per expositicneni parabolae de (iiio prodigo Lncae 15,11—32 descriliatur lapsus, mi— seria et conversio peccatoris, nec non sunmia Dei niisericordia Illnm in gratiain recipientis, niaü'iiisque liouis cumnlantis. Ad 1-11111. Praeter fidedignitatem humanam librorum SS. competit eis etiam divina e concursu Spiritus S. extraordinario exorta, qui concursus graecis deoxvsuaua, (theopneustia), latinis inspiratio vocatur ex epistola S. Pauli (II. Tim. III, 16.) ubi dicit: