Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
inter quaestionem : quid ratio humana possit in seipsa spectata, posteaquam aliunde excitata et exeulta est; et inter aliam : quomodo homo, aut si mavis genus humánum ad Dei, rerumque divinarum cognitionem pervenerit? Prior enim est quaestio juris, et rationem in abstracto, seu in suo esse, posterior vero est quaestio facti, et rationem in concreto, seu in suarum virium applicatione considerat. Nullum quidem est dubium, quod etiam Ecclesia catholica doceat: hominem post lapsum in suis viribus spiritualibus, adeoque etiam in ipsis facultatibus intellectualibus deterioratum esse; ast peraeque certum est, eandem Ecelesiam, hoc non obstante, illud quoque docere et profiteri : quod homini etiam in statu naturae lapsae sufficientes adsint a natura vires intellectuales, quarum recto usu, applicationeque pertingere possit ad certam et indubitatam Dei, aliarumque ad sphaeram naturalis religionis pertinentium veritatum cognitionem; quum ipse Apostolus doceat : „Invisibilia ipsius (nempe Dei) a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus et dimnitas, ita ut sint inexcusabiles. u Rom. 1, 20. Neque illi optime consulunt religioni revelatae, qui, ut huius necessitatem tanto magis commendent, rationis vires in cognitione Dei, rerumque divinarum plus iusto extenuare student. Sane si lumen rationis naturale post lapsum tantopere fuisset obscuratum, quod istud amplius per se non sufficeret homines sive ad unius Dei cognitionem dirigendi, sive in illa conservandi : polvtheismus'aut idololatria illis, qui lumine revelationis destituuntur, in peccatum inputari non posset. At vero Apostolus et polytheismum et idololatriam gentibus, imprimis horum philosophis in peccatum imputat. Loco enim citato de his ita habét : „Sunt inexcusabiles; quia cum cognovissent Beim, non sicut Deum glorificarunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se sapietites, stulti facti sunt; et mutaverunt glóriám incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et colucrum, et quadrupedum et serpentium. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam." — Alibi vero: „Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter coecitatem cordis ipsorum. 1 1 Eph. 4, 17. —• Revelationis divinae necessitas suum inexpugnabile firmamentum praecipue in fine hominis supernaturali habét; utpote ad quem consectandum et olim consequendum sicut in genere vires naturales homini in creatione inditae : ita neque lumen rationis naturale per se sufficit. Ad hunc consectandum et olim consequendum vires altioris ordinis, lumenque supernaturale absolute necessarium est; quae omnia homini nonnisi ex divina revelatione irmotescere possunt. Unde etiam in his cognoscendis non scientia, sed fides tenet supremum princípium. Quibus addimus , quod si praetendatur : rationem secundum suas naturales vires impotem esse ad cognitionem illarum veritatum, quae prima principia constituunt omnis religionis et moralitatis; impos dicenda erit etiam ad id, ut veritatem factae revelationis evincat; hoc vero semel admisso, latissimus aperiretur campus scepticismo, qui subruit fundamentum