Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

praedicto Inquisitionis Officio esset denunciandus, et quibus deficientibus, juxta ipsius Constitutionis tenorem, ejus delicti cognitio ad Ordinarii Tribunal spectare debuisset; injungimus et mandamus, atque in virtute sanctae obedientiae, sub eisdem poenis, qui­bus ad debitas aliorum delictorum denunciationes adstringuntur, praecipimus, et jube­mus, ut hujusmodi Confessarium quocumque modo in praemissis delin quentem, saepe dicto S. Inquisitionis Officio intra consuetum praefiniti temporis spatium omnino defe­rant, et denuncient. §. 8. Ubi vero Sacerdos delinquens eidem Sancti Officii Tribunali denunciatus fuerit, vei etiam illius carceribus inclusus, quatenus probationes ad carcerationem suffi­cientes habeantur, si forte Ordinarii illius, cujus jurisdictioni reus subjectus erit, Procu­rator in ipso Tribunali S. Officii de more interveniens eas adesse circumstantias credide­rit, ob quas delicti cognitio juxta praecedentem Constitutionem Nostram ad Ordinarii fórum spectare deberet; ac propterea institerit, super hujusmodi pertinentiae articulo ulterius aut fusius audiri, vei etiam scripto easdem circumstantias et rationes exponere> suaeque Curiae jura tueri se velle deciara vérit; volumus, et statuimus, ut juxta ejusdem Tribunalis consvetudinem, satis temporis illi ad scribendum assignetur; neque interea idem Tribunal ad alium actum irretractabilem, multoque minus ad definitivam sententiam adversus reum devenire possit, donec idem Procurator, intra praescriptum sibi tempus, jura Curiae Episcopi constituentis sui, vei voce, vei scripto exposuerit. §. 9. Quoties autem praefatus Ordinarii Procurator controversiam de pertinentia Causae proponat, eamque examinari postulet; tunc volumus, in ipso S. Officii Tribunali hujusmodi examen fieri; nec omitti posse absque totius consequentis processus nullitate. Simul autem omnibus, et singulis tum ejusdem Officii Inquisitoribus, et Consultoribus, tum ipsis Ordinariorum Procuratoribus districte mandamus, ut deposita quacumque animi affectione, aut praeoccupatione, quae erga proprium respective Tribunal facile ferri pos­sent, coram Deo disquirant, ac videant, an reus de praefato delicto inquisitus, illud cum ejusmodi circumstantiis patraverit, ob quas illius Causa, juxta praecedentem Constitutio­nem Nostram, ad Inquisitionis Tribunal pertinere deberet; an vero cum aliis, quae cau­sam ipsam ex ejusdem Constitutionis lege in Ordinarii Foro judicandam constituunt. §. 10. Prolato demum ab Inquisitoribus judicio super causae pertinentia, volumus, et statuimus, ut siquidem Causa adjudicata fuerit Tribunali S. Officii, in hujus potestate reus permaneat, et juxta ipsius Officii leges et regulás puniatur; si vero judicatum fue­rit, causam ad S. Officii Tribunal non pertinere, idem Officium, ut ejus fert consvetudo, reum dimittat, et Procurator de reo ita dimisso certiorem faciat Ordinarium sui con­stituentem, ut ea accepta notitia, adversus eumdem reum servatis servandis juxta Canonicas sanctiones possit procedere. Si quis autem praemissum Judicii hujusmodi ordinem a Nobis per praesentes constitutum pervertere, aut turbare ausus fuerit, nove­rit se omnibus Canonicis poenis subiectum fore, quaecumque in Sacris Canonibus, et 2 * «

Next

/
Thumbnails
Contents