Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
Apostolicis Constitutionibus adversus Ecclesiasticae Jurisdictionis perturbatores, violatores, invasores latae, et statutae dignoscuntur. §. 11. Praesentes autem Literas, omniaque, et singnla in ipsis contenta, atque statuta etiam ex eo, quod quicumque cujusvis status, gradus, ordinis, praeeminentiae> et dignitatis existant, seu alias speciali et individua mentione, et expressione digni, in praemissis interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, illis non consenserint, nec ad ea vocati, citati, et auditi, neque causae, propter quas ipsae praesentes emanaverint, sufficienter adductae, veriíicatae, et justificatae fuerint, aut ex alia qualibet, etiam privilegiata causa, colore, praetextu, et capite de subreptionis vei obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae vei interesse habentium consensus, aliove quolibet defectu, notari impugnari aut in controversiam vocari posse; sed ipsas praesentes Literas semper, et perpetuo firmas, validas, et efficaces existere et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, et ab omnibus singulis praemissis, ad quos spectat, seu pro tempore spectabit, exacte, et inviolabiter observari decernimus. §. 12. Sicque, et non aliter praemissis censeri, atque ita per quosque judices ordinarios, et delegatos, etiam S. R. E. Cardinales, et contra Haereticam pravitatem Generales Inquisitores, Legatos quoque de Latere, et Apostolicae Sedis Nuntios, aliosve quoslibet quacunque auctoritate, potestate, et praeeminentia fungentes, et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet aliter judicandi, et interpretandi facultate, judicari, et deíiniri debere, ac irritum, et inane, si secus super his a quoque scienter, vei" ignoranter contigerit attentari. §. 13. Non obstantibus aliis praemissis Nostris, aliisque quibusvis Apostolicis, et in Universalibus sive Provincialibus aut Synodalibus Conciliis editis generalibus sive specialibus Constitutionibus, et quorumcunque Tribunalium Curiarumve mandatis, Edictis, sive Decretis, nec non ejusdem Inquisitionis Officii, et quarumcunque Ecclesiarum, etiam Episcopalium et Metropolitanarum, et quorumcunque Ordinum, Congregationum, Religionum, et Institutorum, etiam Soc. Jesu aliisque quibusvis, etiam Juramento, Conlirmatione Apostolica, vei quavis firmitate alia roboratis, statutis, stylis, usibus, et consvetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et Literis Apostolicis eidem Inquisitionis Ofíicio, illiusque Inquisitoribus, Commissariis, aliisque Officialibus , tum etiam Ecclesiis earumque Praelatis, Ordinibus, Congregationibus, Institutis , Societatibus, illorumque Superioribus, et personis quibuslibet; sub quibusvis verborum tenoribus, et formis, et cum quibuscunque etiam efficacissimis, et insolitis derogationibus, clausulis, atque Decretis, etiam motu, et Apostolicae Potestatis plenitudine similibus, seu ad quarumcunque Personarum, etiam Regia, aliave qualibet mundana, vei Ecclesiastica potestate fulgentium instantia, vei alias quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis quatenus iisdem praesentibus adversentur, etiam si pro illorum sufficienti derogatione, de illis eorumque totius tenoribus speciális, et individua, ac de verbo ad verbum, non autem per claiisulas generales idem impor-