Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

ligitis, Venerabiles Fratres, Nos dolenter loqui de scelesta sane perduellium contra sacrum legitimumque Nostrum, et huius Sanctae Sedis civilem Principatum coniura­tione et rebellione, quam vaferrimi homines in eisdem Nostris provinciis commorantes tum clandestinis pravisque coetibus, tum turpissimis consiliis cum finitimarum regio­num hominibus initis, tum fraudulentis calumniosisque editis libellis, tum exteris armis comparatis et invectis, tum perversis quibusque aliis fraudibus, et artibus mo­liri, fovere, et efficere minimé reformidarunt. Nec possumus non vehementer dolere, infestam huiusmodi coniurationem primum erupisse in civitate NostraBononiensi, quae paternae Nostrae benevolentiae ac liberalitatis ornata beneficiis duos fere ab hinc annos, cum ibi diversati sumus, suam erga Nos et hanc Apostolicam Sedem veneratio­nem ostendere, ac testari haud omiserat. Bononiae enim die duodecima huius mensis, postquam Austriacae inopinato discesserunt copiae, nulla interposita mora coniurati homines audacia insignes, omnibus divinis, humanisque proculcatis iuribus, laxatisque improbitatis habenis, haud exhorruerunt tumultuari, atque urbanam cohortem, alios­que armare, cogere, educere, atque Cardinalis Nostri Legati aedes adire, ibique ablatis Pontificiis Insignibus eorum loco rebellionis vexillum attollere et collocare cum summa honestiorum civium indignatione ac fremitu, qui tantum facinus improbare, ac Nobis et Pontificio Nostro Grubernio plaudere haud extimescebant. Hinc ab ipsis per­duellibus eidem Cardinali Nostro Legato profectio fűit denunciata, qui pro sui muneris officio tot scelestis ausibus obsistere, ac Nostram, et huius Sanctae Sedis dignitatem et iura asserere ac tueri minimé praetermittebat. Atque eo sceleris et impudentiae rebel­les devenerunt, ut minimé veriti sint gubernium immutare, et Sardiniae Regis Dicta­turam petere, et ob hanc causam suos ad eumdem Regem deputatos mittere. Cum igi­tur Noster Legátus haud posset tantas impedire improbitates, easque diutius ferre et intueri, solemnem tum voce tum scripto edidit protestationem contra omnia quae a factiosis hominibus adversus Nostra et huius Sanctae Sedis iura fuerunt patrata, ac Bononia decedere coactus Ferrariam se contulit. Quae Bononia tani nefarie peracta sunt, eadem similibus criminosis módis Ra­vennae, Perusiae, et alibi flagitiosi homines communi bonorum omnium luctu agere minimé dubitarunt, haud timentes posse suos impetus a Pontificiis Nostris copiis re­primi ac refringi, cum illae numero paucae eorum furori et audaciae resistere minimé po3sent. Quocirca in eisdem civitatibus a perduellibus omnium divinarum, humana­rumque legum conculcata auctoritas, et suprema civilis Nostra atque huius Sanctae Sedis oppugnata potestas, et defectionis erecta vexilla et legitimum Pontificium guber­nium de medio sublatum, et Sardiniae Regis Dictatura petita, et Nostri Delegati publica emissa protestatione ad profectionem vei impulsi, vei coacti, et alia multa rebellionis admissa faeinora. Nemo vere ignorat quo isti civilis Apostolicae Sedis principatus osores semper potissimum spectent, et quid ipsi velint, quid cupiant, quid exoptent. Omnes quidem

Next

/
Thumbnails
Contents