Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

norunt singulari Divinae Providentiae consilio factum esse, ut in tanta temporalium Prineipum multitudine et varietate Romana quoque Ecclesia temporalem dominatio­nem nemini prorsus obnoxiam haberet, quo Romanus Pontifex Summus totius Eccle­siae Pastor nulli unquam Principi subiectus supremam universi Dominici gregis pa­scendi, regendique potestatem auctoritatemque ab ipso Christo Domino acceptam per universum qua late patet orbem plenissima libertate exercere, ac simul facilius divi­nam religionem magisin dies propagare, et variis fidelium indigentiis occurrere, et opportuna flagitantibus auxilia ferre, et alia omnia bona peragere posset, quae pro re ac tempore ad maiorem totius christianae reipublicae utilitatem pertinere ipse cogno­sceret. Infestissimi igitur Romanae Ecclesiae temporalis dominii hostes civilem eiusdem Ecclesiae, Romanique Pontificis principatum caelesti quadam rerum dispensatione, et vetusta per tot iam continentia saecula possessione, ac iustissimo quovis alio optimo­que iure comparatum, et communi omnium populorum et Prineipum vei acatholicorum consensione uti sacrum inviolatumque Beati Petri patrimonium semper habitum ac de­fensum invadere, labefactare, ac destruere connituntur, ut, Romana Ecclesia suo spo­liata patrimonio, Apostolicae Sedis Romanique Pontificis dignitatem, maiestatemque deprimant, pessumdent, et liberius sanctissimae religioni maxima quaeque damna, ac teterrimum bellum inferant, ipsamque religionem, si fieri unquam posset, funditus evertant. Huc sane semper spectarunt ac spectant nequissima illorum hominum consi­lia, molitiones et fraudes, qui temporalem Romanae Ecclesiae dominationem convel­lere exoptant, veluti diuturna ac tristissima experientia omnibus clare aperteque demonstrat. Quamobrem cum Nos Apostoliéi Nostri muneris officio, solemnique iuramento adstricti debeamus religionis incolumitati summa vigilantia prospicere, ac iura et pos­sessiones Romanae Ecclesiae omnino integras inviolatasque tueri, et huius Sanctae Sedis libertatem, quae cum universae Ecclesiae utilitate est pláne coniuncta, asserere et vindicare, ac proinde ipsius Principatum defendere, quo ad liberam rei sacrae in toto terrarum orbe procurationem exercendam Divina Providentia Romanos Pontifices donavit, illumque integrum et inviolatum Nostris Successoribus transmittere, iccirco non possumus non vehementer damnare, detestari impios nefariosque perduellium subditorum ausus, conatus, illisque fortiter obsistere. Itaque postquam per reclamationem Nostri Cardinalis Secretarii Status missam ad omnes oratores, Ministros et negotiorum Gestores exterarum Nationum apud Nos, et hanc S. Sedem nefarios huiusmodi rebellium ausus reprobavimus ac detestati sumus, nunc in amplissimo hoc Vestro Consessu, Yenerabiles Fratres, Nostram attollentes vocem maiori qua possumus animi Nostri contentione protestamur contra ea omnia, quae perduelles in commemoratis locis agere ausi sunt, et suprema Nostra auctoritate damnamus, reprobamus, rescindimus, abolemus omnes et singulos aetus tum Bononiae, tum Ravennae, tum Perusiae,tum alibi ab ipsis perduellibus contra sacrum legitimum-

Next

/
Thumbnails
Contents