Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

• Nr. 183. Vacantiae in „Corona Au­rea'' com­plendae. III. E Theologia Pastorali : Paretur synopsis adhortationis pastoralis Feriis Rogationum II. III. et IV. habendae. IV. E Theologia Dogmatica : Exponatur doctrina Ecclesiae catholicae de gratia efficaci in oppositione ad errores Lutheri, Calvini, Baji et Jansenii. V. E Theologia Morali: Consuetudinarius in peccato blasphemiae 1) quibus sub conditionibus absolvendus ? 2) quae pro ejus durabili conversione adhibenda adhortationis et pastoralis prudentiae adminicula? VI. E Jure Canonico : Gaudentius caesareo-regius status Officialis, e Silesia Austriaca oriundus, Buda e loco stabilis sui officii provisorie in aliam civitatem dispositus, dum hic moraretur, desponsat sibi in uxorem Amáliám viduam in vicina possessione habitantem. Tempore copulationis, Parocho sponsae ex ambitu parochiae suae absente, Capellanus, qui eam a Parocho jam alias obtinuit inviationem, ut in illius absentia cunctas parochialis officii partes perageret, dum in dimissorialibus sponsi litteris lege­ret : „eundem a Parocho sponsae copulandum dimitti," — anxius haeret, mim hoc in casu ipse quoque copulationem valide peragere queat? tanto minus autem censet deferri posse petito íratris sponsae sacerdotis, qui ad nuptias sororis suae comparendo facultatem copulandi sibi subdelegari impensius orat. Quaeritur: 1) Ad quae in allato casu partis utriusque parochus animadvertere debet? quae item in spccialibus nefors subversari queuntibus adjunctis utrique parocho agenda incumbunt? 2) An Capellanus copulationem valide peragere potuerit? 3) An licentiam matrimonio assistendi alteri Sacerdoti dele­gando validum fuisset matrimonium? Adferendo ubique rationum monienta, quibus asserta innituntur. Coloczae, die 2 5-a Januarii 1859. Piae Societatis Sacerdotum Archi-Dioecesis hujus ab „Aurea Corona" dictae defluxu anni prioris duo Socii, nimirum: Antonius Markovics, M. E. Coloc. Canonicus et Aloysius Kákonyi, emeritus Administrator ex hac vita decesserunt, sicque dies 7-aCoronae I-ae et dies 13-a Coronae Il-ae in vacantiam reciderunt. Ut igitur has non secus ac alias in Corona Vl-a a me sub do 6-ae Április pr. a. Nr. 547 publicata occurrentes vacantias complere possim, illos Archi-Dioecesis meae Sacerdotes, qui ad sanctam hanc Societatem necdum accesserunt, ad liocipsum faciendum, suamque eatenus intentionem mihi significandam hisce paterne provoco. Coloczae, die 26-a Januarii 1859. Nr — l. 3 0 • Subdocentes ab obligatio­ne militandi iraraunes de­clarantur. E x incidenti speciális casus Exc. C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium ddo. 21-ae Decemb. pr. a. Nr.??^ ad tollendum quodvis dubium declaravit , per generalem nomenclationem in §.19.1egis circa redintegrandum caes. reg. exercitum sub do. 29-ae Sept. pr. a. editae contentam „Docentes Scholarum popularium" non tantum primarios magistros

Next

/
Thumbnails
Contents