Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
— et docentes, sed omnes etiam in systemisatis stationibus modo praescripto adjílicitos, et pro institutione in scholis popularibus impertienda necessarios Subdocentes (Adjunctos, Subsidiarios) intelligendos, eosdemque qui nimirum perinde ac ludirectores stabilem applicationem habent, ab obligatione militandi immunes esse. Quodipsum nexu rescripti a C. R. Locumt. Officio Serbo-Banatico ddo. 28-ae pr. m. et a.Nr. et a 0. R. Locumt. Sectione Budensi ddo. 2-ae ciirr. Nr. 40268 ex a. 1858 isthuc dimissi DD. Curatis hisce signifieo. Coloczae die 27-a Januarii 1859. I n Parochia Martonos, Districtui inferiori Tibiscano ingremiata, vacans Docentis munus concursui usque 1-am Mártii a. c. duraturo exponitur, quocum sequentia emolumenta conjuncta sunt : 1. In pecunia parata 210 flni val. Austr. 2. Usus fructus 16 jugerorum terrae. 3. Ligni duri focalis 2 orgiae. 4. Arundinis 30 manipuli. 5. Candelarum sebacearum 5 librae. 6. Liberum hospitium. Qui Stationem hanc, quae linguae hungaricae peritiam deposcit, impetrare desideraverint, eo inviandi erunt, ut i;epursus suos propria manu exaratos et requisitis documentis instructos Districtus inferioris-Tibiscani Vice-Arclii-Diacono, Paroclio Vetero-Kanizsensi exhibeant. Coloczae, die 27-a Januarii 1859. W Nr 38 ' Docentis statio Martonosensis concursui exponitur. i ro complenda Docentis una acEcclesiaeCantoris statione in Parochia Garensi, Districtu inferiore Colocensi, concursus indicitur usque 1-am Mártii a. c. duraturus. Proventus illius sequentes sunt : 1. In pecunia parata 126 fl. val. Austr. 2. Tritici mixti 37 1/ 2 metretae Austriacae. 3. Ligni mollis focalis 12 orgiae. 4. Usus fructus '/a sessionis terrae. 5. Proventus stolares. 6. Liberum hospitium. Recurrentes, quos linguae germanicae ac illyricae perinde gnaros esse oportet, eo invientur, ut recursus suos necessariis documentis provisos, usque supradesignatum terminum Districtus inferioris Colocensis Vice-Archi-Diacono, Parocho Kolluthensi exhibeant. Coloczae, die 27-a Januarii 1859. Nr. 39 Pro statione Docentis una ac Cantoris Garae concursus annunciatur.