Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

43 ^Q Nr. VII. B elluni, quod Augustissimus Imperátor et Rex noster Apostolicus a Populis Sceptro suo subditis maximo studio avertere nitebatur, exhausta tandem longanimitate pessimis ar­tibus continuisque machinationibus diuturno tempore opposita, Regi Sardiniae indicere eo magis coactus fűit, quo urgentius ad id, conservandae Imperii Austriaei existimationis integritatis ac independentiae, asserendae item suorum imprimis Populorum salutis tran­quillitatisque necessitate impellebatur. Tametsi autem idem Hostis victricibus Austriae armis ante decennium identidem prostratus ac nisi magnanimitate Suae Caesareo-Regiae Majestatis in plena ditionis suae integritate relictus longe minoris sit potentiae, quam ut vires suas cum Austriae Imperio metiri possit : eo attamen est formidolosus, quod nonmodo Gallorum Imperatorem, qui impérium suum pacem esse perperam asseverabat, verum etiam, quosvis seditiosos quibus nihil sacrum sanctumque est, quive ipsa adeo humanae societatis fundamenta subruere omnemque rectum ordinem convellere moliuntur, arcto sibi foedere junctos habeat. Arma igitur adversus istos hostes arripiendi, Bellumque quod declinari nullatenus potuit ingrediendi necessitas est imposita, cui feliciter conficiendo quantumvis Augustissi­mus Dominus noster ea industria de humanis providerit auxiliis, ut spectato Exercitus robore ac Belli apparatu omnia prospera nobis polliceri valeamus; quia tamen cum inimi­cis perniciosissimo Revolutionis spiritu agitatis decertandum est, validiora praesidia nisi a Coelo sperare possumus. Si enim Deus pro nobis quis contra nos. Quare ad Dominum Exercituum, qui conterit Bella et Arma confringit, humiliter ac fiducialiter recurramus oportet, suppliciter deprecantes, ut pessimas hostium artes elidat harumque vim et effi­caciam Dexterae suae virtute conterat atque pacem firmám et stabilem nostris concedat temporibus. Haec devotae orationis et supplicationis arma sunt, quibus accingi debemus, quibusve suffultus populus Israél toties hostiles prostravit exercitus. Justum profecto est, ut, dum Contribules fratresque nostri in longe remotis oris dimicant et inter continua vitae discrimina salutem fortunasque nostras tutantur, nos, qui ad aras et focos remanemus, iisdem eo, quo relictum est modo unitis animis auxiliemur, felicemque Armorum succes­sum, tum congruis adminiculis pro viribus succollemus, tum ferventibus ab alto precibus exoremus. Quapropter pro pastorali munere meo hisce dispono, ut proxima post perceptas praesentes litteras Dominica, Populo praevie edocto, in singulis Ecclesiis publica pro felici Belli successu precatio instituatur, pro qua quivis Curatus praeparet Sermonem sacrum pro concione dicendum, circumstantiis peragendae devotionis accomodum, quo Populum ad exorandum ardenti cum pietate Deum, ut humiliatis hostibus, Bellique calamitatibus propulsatis, almam pacem concedere dignetur, exstimulabit; tum exposito Sanctissimo Eucharistiae Sacramento praescriptam in Directorio Missam cum collecta pro „Tempore Nr. 814. Pro felici belli suc­cessu pu­blicae pre­ces insti­tuendae.

Next

/
Thumbnails
Contents