Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

AD VENERABILEM CLERUM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1859. ^gg Nr. I. gfe" w i agnopere ad animarum Curatores attinet, nt per continuum in scientiis theologicis progressum in dies magis idonei fiant ad gravis muneris sui partes rite adimplendas. Si enim ars artium est cura animarum: quantopere eniti debent Curati, ut se ceu verbi divini prae­cones, catechetae, confessarii, sacramentorum et altaris ministri pro multiplici, arduoque hu­jusmodi munere ad omnem amussim explendo, reddant expeditos ? ut in difficillimis rerum adjunctis fidelibus suis consilio, opera succurrere atque cum efíicacia retundere possint ad­versariorum tela, quae tam acerbe, tantaque sub formarum varietate jaciuntur adversus salutarem Ecclesiae doctrinam. „Si sacerdos est, sciat legem Domini, ait S. Hieronymus, si ignorat legem Domini, ipse se arguit non esse Sacerdotem Domini : Sacerdotis enim est scire legem et ad interrogationem respondere de lege." Ad hunc salutarem scopum obtinendum et cumprimis, ne qui sint, qui talentum sibi dátum in terram defodiant, yigenti in Dioecesi mea usui conformiter sequentia e disci­plinis theologicis theinata DD. Curatis propono, quae defluxu anni praesentis sedulo elucu­branda et tria quidem priora in distrietuali Congregatione vernali, tria vero posteriora in Congregatione autumnali exhibenda et ope districtualis Vice-Archi-Diaconi isthuc sub­sternenda erunt. I.E Theologia Dogmatica : Quae est Ecclesiae catholicae in ferendis legibus disciplinaribus auctoritas ? Num in his statuendis a doctrina vei spiritu Christi aber­rare possit? II. E Studio Biblico Novi Foederis : Exponatur, quis sit sensus verborum Matth. Cap. 12. v. 47— 50, item Luc. Cap. 2. v. 43 et 49; demum Joan. Cap. 2. v. 4. contentorum? num haec sint pietati parentibus debitae adversa vei vero longe alium sensum fundant? Nr. 182. Themata e disciplinis theologicis anno 1859 elucubranda. í

Next

/
Thumbnails
Contents