Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
ss. exercitiorum functionibus, gratia liberaliter manat. Tum pro ratione indigentiarum varia dona obveniunt. Si tamen spectetur experieutia, passim sequentes fructus proveniunt: a) Reaccenditur vocationis sacerdotalis conscientia. Prima enim quae se meditanti sacerdoti in s. exereitiis offert ista est quaestio ; ,ad quid venisti, ad quid voeatus es', quae S. Bernardo tam multum profuit. Meditanti sacerdoti (praesertim cum s. exercitia asservantur in ipso seminario) facile in mentem redeunt anni quos ut alumnus Sanctuarii in comparandis pro statu suo necessariis scientiis et virtutibus égit — sicque redit eius finis memória, ob quem Sanctuarii átrium ingressus est. Dies sacrorum ordinum.. tot beneficia Dei . . nuncupata sanctiora vota . . piae resolutiones. . desideria muneris sacerdotalis consequendi velut in quadam tabula se mentis oculis exhibent. Praelatus in medio suorum sacerdotum in s. exereitiis est ad conscientiam vocationis eloquentissima adhortatio. Quid quaeso generoso militi versatur in mente, cum sub manuductione sui Ducis in futuri belli praeludium in campum pro tentandis armis producitur — nonne in his praeliminaribus velitationibus, nobilem animum pugnae concipit, ut fuso si oportuerit pro patria sangvine gloriosae victoriae palmam sibi rapiat! Quid quaeso generoso sacerdoti sentiendum est, cum in corona fratrum ad portás Sanctuarii secum una excubantium, stipatum ac erectum sui Praesulis praesentia semet conspicit ! Nonne meditari debet proelia Domini, quae iam sanctiore resolutione se praeliaturum spondeat. Nec ab uno cordato sacerdote venit sincera post sacra exercitia confessio; qua dixerant se ad pleniorem vocationis suae conscientiam pertigisse ex s. exereitiis. b) Peragitur bona confessio. Cor per examen conscientiae, exemplum aliorum, pias meditationes, lumen divinae gratiae est optime dispositum. Dantur confessarii omni respectu aestimabiles; datur eorum selectus; extraordinaria devotio singularein compunctionem fert. Sicque etiamsi s. exercitiorum nulla alia foret utilitas, quam quod singula tali vice opportuno modo expientur conscientiae; quam quod fors tantum unicus ex exercitantibus quamdam pravam consvetudinem serio abrumpat; quam quod nefors unicus admissa sacrilegia reparet; quam quod unicus ad conscientiosam breviarii persolutionem — cuius obvius neglectus tot sacrilegiorum foecunda mater est *) — potentius seipsum determinet; quam quod unicus ad sua pastoralia officia exacte implenda seipsum generose resolveret — superabundans foret ex s. exereitiis resultans gratia, nam svavi laborum piorum compendio animarum sacerdotalium aeterna promovetur, ne dicam procuratur salus. c) Propositis bonis repetendis optimi etiam indigent. Status sui officiis exactius pensandis sancti quoque semet diligenter impenderant. Id ipsum fit in ss. exereitiis. Concipiuntur optima proposita pro pastoralibus officiis sanctius implendis. Justus iustificatur, sanctus sanctificatur. •— Ex talibus vero sacerdotalibus propositis quanta in utramque rempublicam bona proveniant, natura rei loquitur. Si enim pastores solerter vigilias agant; si suum gregem impigre doceant; si pro fructu suorum laborum etiam assidue breviárium *) Conf. Scavini, Gury. Neuraquet, s. Alphonsus de breviario.