Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

orent; si tribunali sacro pro merítő huius muneris assideant; si ad glóriám Dei et aedifi­cationem fidelium sacrum Missae sacrificium offerant — divina ira multam placabitur, non una anima salvabitur, facies terrae renovabitur. Haec vero sancta vota concipiendi s. exer­citia sunt optima occasio. Et exinde s. exercitia sunt totius populi optima regeneratio. d) Cognitio proprii cordis, auro gemmisque pretiosior scientia ex ss. exercitiis permultum incrementi capit. Quandoque per annos latét defectus cuiusdam radicalis cog­nitio, et cum in solitudine íiducialius Dominus loquitur, pandit vulneris ostium. Tunc mundus, cujus influxus prudentiorum quoque corrumpit iudicia, dissipit. Tunc bonorum huius temporis relativum pretium luculentius patet. Tunc vanas illas excusationes, quibus a sacerrimorum officiorum implemento nos dispensatos liquido confidimus, in sua speciosa falsitate cernimus. Scientiae, ac copiosae gratiae quam Deus sacerdotibus donat — respon­dens rationis reddendae onus clarius se exhibet. — Nec diffitendum, quod e) Exempli boni vis e ss. exercitiis in fideles quoque transeat. Quo noster sacerdos abiit? quaerit fidelium unus — et altér de ss. exercitiis loquitur. Ipsi fideles perspiciunt curam suae salutis esse rem seriam, nec sacerdoti prodesse dignitatem sui officii nisi vitám conformem duxerit. Atque etiamsi in obduratos simile exemplum parum influat, manet tamen copiosior, pro conversione peceatorum gratia, quam sacerdotis, renovato spiritu Dominum deprecantis piae pi-eces eflagitant. Certum est, eo plus gratiae in fideles derivari, quo sacerdotes utpote gratiarum canales ad eas derivandas se melius perficiunt. Hinc in ss. exercitiis vera cleri, populique reformatio. Sane laeta foret omnium rerum in melius conversio, si singulus de suis offi­ciis, et propria anima sollicitus, primam manum suo cordi refornxando admoveret. Ecclesia sat clare mentem suam circa praesens obiectum exprimit, dum ieunium quadragesimale, velut populare s. exercitium instituit; dum per missiones sacras velut totidem ss. exercitia omnes fideles ad conversionem vocat.. In veteri foedere singulo anno summus sacerdos cum sacerdotibus, festő expiationis se suosque subalternos sacerdotes stricto ieiunio, sacri­ficio, et singularibus ritibus a praevaricaüonibus purgare debuit. Sangvis spargebatur super propitiatorium, et illiniebatur altare thymiamatis ut tollantur irreverentiae, quae per ipsos in sacrificiis fuerant admissae. Quanto sanctiora sacerdotum novi foederis munia, eo di­gnior, et rationabilior purgationis cura.. Milites singulo anno velitationes instituunt. Domus cubicula omni anno purgantur. Horologium non modo dietim ponderibus, sed et totáli integritati per annum redditur. Officio eorum qui vectigalia colligunt, vix semestre lapsum est, assidue inspicitur. Natura se singulo vere renovare cernitur. Providus paterfamilias in oeconomia temporali- de anno in annum aliquid incrementi capit. Fluvii glacie hyemali obducti, resolutis aquis novitus ad ferendas naves, movendasque molas deserviunt. Scho­larium annuum profectum, examen iteratum tentat, renovat, confortat, acuit. Solus sacerdos arescat, et tam salutare ss. exercitiorum médium in suum usum conferre negligat? Naturae humanae imperfecta indoles; multa, sancta, spiritualia sacerdotis officia; praesentis tem­poris calamitas; praesulum sententia — clamant ss. exercitia esse summopere necessaria-

Next

/
Thumbnails
Contents