Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

pulum, subin Eugenium Papam instantius urget, ut per sacra exercitia meminerit : cum alios docet sibi non deesse. *) — b) Sanda. Qui solum externis, et mechanicis rebus occu­patur, non tanta vigilantia indiget. Ast qui salutem animarum curat; qui pro vivis et defun­etis legatione fungitur; qui universam ecclesiam suis precibus iuvat; qui animarum con­scientias iudicio divino lustrat : is tamen subin se uberius circumspicere debet. Eo magis, quod etsi haec omnia officia alumnis Sanctuarii pro eorum dignitate convenienter exhibita fueriní, defuerit tamen tunc illa iudicii plena maturitas, quae magis viris est propria, qui res et opportunius ponderare et pro merito aestimare possunt. Imo non raro contingit, quod illa quoque sat bona dispositio, qua quis valedicit Seminario, per influxum defectuum vitae quotidianae, aut per asvetudinem sensim sine sensu in indifferentem animum transeat, in quem iam sanctissimae functiones exiguam impressionem faciunt, et suo, quem habere deberent cffectu frustrantur. Ea, 'quae initio cum sancto timore tractabantur, per consve­tudinem induunt laborum quotidianorum prorsus communem formám. Sacrum, quod initio pleno cum fervore offertur; subin absque praeparatione, et gratiarum actione persolvitur. Sacramentum poenitentiae primo, pleno cum zelo administratur; subin vilescit tribunal sacerrimum et habetur pro communium querelarum gabbato. Extrema unctio initio non sine saluberrimis impressionibus dispensatur; subin et mortis et aeternitatis imago sine omni in móres influxu cernitur. Sacer ambo, qui initio propriae ordinandae conscien­tiae permultum contulit, velut divendendi sacri sermonis suggestus tractatur. Sicque saepe sacerdotibus novi foederis idipsum evenit, quod Aronis filiis contigit : ut ex contracta in rebus sacris nimia familiaritate, sensim et timor Domini, et cum eo vitae sanctimonia caderet. **) — Nisi proin iterata vice per sacra exercitia horurn sanctorum officiorum momentum, dignitas pro merito reputetur, in medio coelestis gratiae, in loco divinae pa­scuae facile nauseabit sacerdotalis anima super cibo (licet minimé) vilissimo. — c) Spiri­tualia. Non tam humanae superinspectionis, quam bonae conscientiae iudicio subiacent. Si *) „Non totum te, nec semper, dare actioni velim, sed considerationi aliquid tui et cordis et temporis seque­strare. Hoc autem dico necessitatem intuens , non aequitatem." C. 1. de consid. ad Eugen. **) In rem hanc illustrissimus Cleromontensium episcopus (Massilon in opere ,Sermones ad ecclesiasticos' Tom. II serm. 16.) verissime loquitur : „Sacerdotes, et Levitae tabernaculi a Moyse constructi, videntes prima vice prodigiosam nubem, illud praecedentem ; maiestatem Dei, super loco hoc terribili sedentem ; divina oracula ex intimo sanctuarii reddita ; augustara sacrificiorum et ceremoniarum rationem ac magnificentiam : nonnisi cum sacro quodam horroré illuc accedebant. Nihil ex omni purificationum, a lege sacris ministris imperatarum, genere omittebatur. Verum quotidianus tabernaculi aspectus illos huic loco sancto familiares fecit. Cautelae unacum veneratione cessarunt. Igneae columnae prodigium, a Deo in dies continuatum longo usu vilescere coepit. Profanationes brevi post consecutae sunt. Ministri temerarii ignem alienum ausi sunt inferre. Alii munia, soli pontifici competentia, illegitime sibi usurparunt. Tandem non multo post tempore a filiabus Madian occasionem sumserunt lapsus et scandali; vixque in tota tribu Levi unus Phinees, unus sanctus, fervensque sacerdos reperiri potuit, qui sacerdotii honorem, legisque sanctitatem , coram populo infideli, turpem in modum ludibrio aíFectam, vindicare ausus sit. En hic nostram históriám — continuat Prae­sul dignissimus — in beatis illis diebus, in quibus sacrum altare ascendere incipiebamus, percellebat nos sublimium mysteriorum maiestas ; prodigium , quod in sacerdotis manibus editur ; Dei, quem immolamus praesentia ; ipsorum angelorum, qui sanctuarium circumstant terror ac silentium : haec omnia sancto nos percellebant stupore... Ceremonias etiam minimas venerabiles ac mysteriosas esse novimus. . Verum paulatim stupor subsedit. Veneratio una cum timore decrevit. Hinc debilitates, profanationes, taedium, et altare occasio criminum !" . .

Next

/
Thumbnails
Contents