Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

80 Nr. 1594. Militiae ob­noxii ante completum 22-um aetatis annum ad matrimonium non admit­tendi. Quamvis novissimae legis circa redintegrandum caesareo-regium exercitum Altissimis ddo. 29-ae Septembris a. c. Patentalibus editae et a 1-a affuturi mensis Novembris die in universa monarchia Austriaca vigorem nacturae tenores Dioecesis meae Clero aliunde notos esse existimem, in quantum nihilominus eadem lex relate ad juvenum in prima et secunda aetatis classe pro militia statuendorum matrimonia positivam continet prohibitio­nem: hanc a cunctis Curatis districtim observandam praesentibus quoque publicare con­stitui. Provocatae nimirum legis cap. 1. §. 8. statuitur : „Qui a militandi obligatione legi­timé exemtus, vei pro militia manifeste (§. 26.) aut sensu declarationis a commissione sta­tutoria editae perpetuo inhabilis non est, ante superatam secundam ad militiam conscri­ptorum aetatis classem matrimonium inire prohibetur." „Matrimonialem hujusmodi indultum in casu subversantium peculiari considera­tione dignorum adjunctorum per modum exceptionis concedere potest Locumtenentia; hujusmodi tamen indultus nullám tribuit durante prima et secunda aetatis classe a statu­tionis obligatione exemtionem." Porro cap. 10. §. 44. disponitur : „Qui cum praevarica­tione vetiti §. 8. contenti matrimonium iniverit, in ea, ad quam pertinet aetatis classe citra sortilegium statuetur; si vero pro milite idoneus non fuerit, tunc secundum tenores §. 35. civilis Legis matrimonialis Catholicorum et §. 507. poenalis legum codicis punietur." „Ilii, qui prohibito hujusmodi matrimonio sua culpa cooperati fuere, pecuniaria centum florenorum valutae Austriacae mulcta pauperum fundo addicta vei pro ratione adjunctorum captivitate unius mensis punientur, si autem Status Officiales fuerint, secun­dum officii statuta contra ipsos procedetur." Quapropter Curati ab ejusmodi juvenibus, qui vigesimum secundum aetatis annum necdum compleverunt, nec illis, qui supradictae legis capite 4. §§—is 13-o usque 22-um, et capite 5. §. 26. ab obligatione militandi immunes declarantur accenseri possunt, neque matrimoniali indultu, sensu §. 8. a Locumtenentia duntaxat concedi queunte provisi sunt, matrimonialiter copulandis posthac sollicite cavere noverint. Coloczae, die 25-a Octobris 1858. Josephus m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents