Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

c> © Nr. XVI. Sto' E x incidenti novae valutae Austriacae a 1-a Novembris a. c. adhibendae, Exc. C-R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium sub do. 4-ae curr. N-o 17124 disposuit, ut altissi­marum ddo. 27-ae Április a. c. Patentium litterarum §§—is 5-o et 6-0 conformiter cunctae in negotiis cultus et publicae institutionis occurrentes solutiones, adeoque etiam lecticales et stolares census, judicii matrimonialis taxae, didactra scbolastica etc. e vigente adusque valuta ad novam in aequivalente summa illud usque tempus reducerentur, donec numerica hujusmodi solutionum quantitas per leges et Altiores ordines in valuta Austriaca novitus non fuerit stabilita. Nr. 1636. Solutiones ad novam valu­tam Austria­cam reducen­dae. Quapropter cum initio anni 1859. omnes solutiones in valore ad novam monetam Austriacam reducto praestare, omnes rationes sensu §§. 2. et 3. praeprovocata­rum Altissimarum Patentium in hacce valuta conficere, et omnia documenta, uti sunt : contractus, fundationales litterae, dotationalia instrumenta, parochiales et scb^lares fas­siones etc. secundum novam valutam exarare oportebit. Ne autem illi, qui jure percipiendi gaudent, in reductione suae, quam adusque habuerunt, competentiae quapiam ratione damnum patiantur : quaevis difficultates cum­primis in desumendis minoribus pecuniae summis oriri queuntes, per opportuna média erunt praecavendae; sic e. g. fieri potest, ut in solvenda minőre pecuniae summa per reducíionem ad novam valutam adeo exiguae enascantur fractiones, ut hae nec exacte in calculum sumi, nec dependi possint; hinc consultissimum erit, plures hujusmodi minores summás, quae nefors eundem solventem concernunt, in unum addere et universam post­modum summám ad valorem novae monetae reducta m dependendam curare; hac enim ratione minimae illae fractiones non pereunt, sed in summám integram coalescentes cal­culum exactum reddunt. Si vero hoc in objecto ejusmodi occurrerent difficultates, quae nisi per novam competentiae regulationem sufferri possent : hoc in casu decisio a C. R. Locumtenentiali Officio erit expetenda. Quodipsum Archi-Dioecesis meae Clero pro congrua notitia et directione hisce significo, unaque reductionis Tabellas, ab Exc. C. R. Financiarum Ministerio ddo. 21-ae Maii 1858. editas, reciprocumque novae valutae Austriacae, valutarum item praeexisten­tium valorem exhibentes pro debito usu praesentibus communico. Coloczae, die 30-a Octobris 1858. Josephns m. P. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents