Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

^í© Nr. XV. Sfe* u t dubiis, quae circa nonnullos Legis civilis matrimonialis Altissimis Patentalibus sub do. 8-ae Octobris 1856. publicatae tenores relate ad personas militares quomodo obser­vandos orta sunt, occurreretur: Excelsum C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium cointelligenter cum Suprema C. R. Exercitus Praefectura ddo. 19-ae Augusti a. c. Nr. ^ sequentes edidit ordines, quos pro congrua Cleri Curati notitia et directione hisce com­munico. 1) Circa matrimonialia dissidia militum revocationem vei dimissionem usque abli­centiatorum, a vigiliarum magistro deorsum, ad militiam item reservatam non actualem per­tinentium, utut hi in regula, ceu ad militiam vagam spectantes, cleri militaris jurisdictioni subjaceant, judicat et decidit civile ecclesiasticum tribunal matrimoniale illius loci, ubi dicti milites commorantur. Idipsum obtinet etiam circa matrimoniales causas ejusmodi militum, qui juxta secundam classem, id est cum eo: quod uxor nullum ad pensionem militarem jus formet et si maritus ad Légionéin revocaretur, hunc nullo sub praetextu eorsum comitatura sit, matrimonium iniverunt, si nimirum querela contra civilis conditio­nis uxorem dirigatur. Ceterum 2) Sententia de valore matrimonii personae ad militiam vagam pertinentis ab ecclesiastico civili judicio matrimoniali lata non tantum cum politico provinciáé Praeside, sed etiam cum militari ecclesiastico tribunali matrimoniali fine ulterioris ad Supremam C. R. Exercitus Praefecturam relationis communicanda est. Quare hujusmodi divortium ab ecclesiastico civili judicio matrimoniali pronuncia­tum non tantum civili coniugum foro, verum etiam militari ecclesiastico judicio matrimo­niali signiíicandum est. 3) Sententia a militari ecclesiastico judicio matrimoniali de valore ejusmodi ma­trimonii , quod persona militaris juxta secundam classem inivit pronunciata cum politico provinciáé illius, in qua civilis conditionis uxor degit, Praeside communicabitur, atque de ejusmodi militaris personae divortio per ecclesiasticum militare judicium matrimoniale pronunciato personalis instantia uxoris edocebitur. 4) Quae §§. 15. et 16. Appendicis I. et §§. 61. 62. ac 63. Appendicis II. civilis Legis matrimonialis circa promulgationes matrimonii praescribuntur, ea ad matrimonia militum ad militiam vagam pertinentium haud sunt applicanda, sed matrimonialis hujus­modi personarum militarium promulgatio per concernentem Curatum castrensem peracta pro sufficiente est censenda, & wyJe Mfpf/ec/v, ^ctoec -nuYeo elv (fa crHj&/<'cnü> m-íU'Pti Utlre pe/ú, (/etva<tiu'a7(i> üi ^an>c/u<z/t dc/oua^eti-ni/e út^/'/ueti Coloczae, die 13-a Octobris 1858. Nr. 1525. Lex civilis matrimonia­lis relate ad personas mi­litares quo­modo obser­vanda.

Next

/
Thumbnails
Contents