Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

• •• w ff'*-.. 2 ,,que pracpositae, cujus adjutricem operám, veluti optime noscis, in hisce „rebus cognoscendis adhibere solemus, examinandam commisimus, nt suo „tempore congruum Tibi ex more det responsum. Interim vero Tibi sum­„inopere gratulamur de singulari pietate, amore et observantia, qua Nos et ,,hanc Petri cathedram catholicae unitatis centrum prosequi tantopere glo­„riaris. Ac Tibi animos addimus, ut divino auxilio fretus pergas majoré ,,usque alacritate ministerium Tuum implere, omnesque boni pastoris partes „obire et ea omnia sedulo peragere, quae ad sanctissimae fidei Nostrae de­„positum integrum, inviolatumque custodiendum, ad catholicae Ecclesiae „doctrinam tuendam promovendamque, ad Cleri disciplinam ac sanctitatem „fovendam, atque ad sempiternam hominum salutem procurandam quovis „modo possint pertinere. Denique pro certo babeas velimus, praecipuam esse, „qua Te in Domino prosequimur, charitatem, cujus quoque pignus esse volu­,,mus Apostolicam Benedictionem, quam toto cordis afFectu Tibi ipsi, Ve­,,nerabilis Práter, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus Tuae vigilantiae „commissis peramanter impertimur. Dátum Romae apud Sanctum Petrum, „die 19. Novembris anno 1857. Pontiíicatus Nostri anno duodecimo. — PIUS PP. IX. m. p." Coloczae, die 7-a Januarii 1858. Nr. 60 15 Ordínes circa renunciandos pro Scholis normalibus cath. Directo­res, Cateclie­tas et Docen­tes. (In Di­strictu Sup. et Medio Co­loo. Paroch. itemColoc. et Horgas, observandi) Ad ordines ab Exc. Caesareo - Regio Cultus et publicae Tnstitutionis Ministerio de dato 27-ae Octobris 1857 Nr. ^ intuitu renunciandorum pro Scholis normalibus catholicis Dire­ctorum Cateclietarum ac Docentium editos et ope pagellarum gubernialium (Magyarorszá­got illető országos Kormánylap. 1 857. Évfolyam. Első rész XXVII. Darab. Kiadatott és elküldetett 1857-diki december 15-kén) publicatos attentionem Venerabilis Cleri cum eo provoco, ut dictos ordines ad Concordati (Art.VIII.) amussimconditos districtuales cumprimis Vice-Archi-Diaconi ceu Scholarum Inspectores, locales item Directores sibi apprime notos reddant,eosdemque in emersuris posthac casibus rite observent. Cum vero quoad nonnullos praememoratorum Ordinum §§-os C.R. Locumtenentiae Sectio Budensis tenore rescripti ddo 6-ae Decembr. p. a. Nr. 32168 eatenus isthuc dimissi quasdam fecerit reflexiones, has cum Ven. Clero pro congrua notitia et directione hisce communico; etquidem ad §-um 6-um : Dum concursus pro aliquo Docentis ofíicio per districtuales Scho­larum Inspectores (Vice-Archi-Diaconos) est procurandus, publicatio autem ejusdem a C. R. Locumtenentiae Sectione instituenda : cuncta ad hujusmodi concursus publicationem requisita data praevie ad notitiam ejusdem Locumtenentialis Sectionis perferre oportet.

Next

/
Thumbnails
Contents