Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
) Ad §§-os 7. 19-um : Competentium Tabellae C. R. Locumtenentiae Sectioni vei per hanc Exc. C. R. Ministerio substernendae non seeus ac propositiones pro Docentibus in Scholis trivialibus praestandae semper juxta formulám hisce sub advolutam isthuc exhibeantur, unaque Districtuales Scholarum Inspectores litteras circulares super concursu pro qualibet Schola publicato dimissas ceteris candidationis actis in origine adcludant, est necesse. Porro concursus pro complendo vacante Docentis munere quemadmodum adusque, ita deinceps quoque ope pagellarum publicarum „Tanodai Lapok" et „Katholikus Néplap" vei „ííatí)ol{fd)er (Simít" annunciandi, atque taxae pro insertione et portorio postae requisitae per concernentem Communitatem solvendae erunt. Quantum vero ad Subdocentes et Supplentes attinet, hi quoque posthac via concursus et candidationis constitui debent; in casibus attamen urgentioris necessitatis, dum nimirum munia Scholae ocyorem deposcunt Süljei ocentis vei Supplentis applicationem, ad partes districtualis Scholarum Inspectoris pertinebit in mutua cum locali Scholae Directore et Communitatis Primoribus cointellÍ2;entia congrua disponere. Coloczae, die 12-a Januarii 1858. 1 enore reseripti a C. R. Locumtenentia Serbo-Banatica de dato 24-ae Novembris 1857 Nr. i^i (a C. R. Locumtenentiae Sectione Budensi ddo 2-ae Decemb. p. a. Nr. 34,002) isthuc dimissi quoad catholicas Scholas ab israeliticis protibus frequentandas sequentes ab Exc. C. R. Cultus et publicae Institutionis Ministerio sub dato 6-ae Novembris 1857 Nro 17969 editi sunt ordines posthac ad amussim observandi et in effectum deducendi: 1-mo. Isracliticae proles Scholas frequentare obligatae institutionis in catholica Schola obtinendae nisi tunc participes reddi possunt, si ob auctum exinde Scholarium numerum, aut alio ex obtutu nullum pro educatione et institutione catliolicarum prolium detrimentum praemetuendum sit. 2-do. Ubi numerus Scholarium ratione capacitatis Scholae tantus est, ut israeliticis prolibus illuc receptis catholicae proles exinde excluderentur, aut vero ubi israeliticarum prolium numerus in proportione adeo notabilis est, ut simultanea illarum cum prolibus catholicis praesentia in religiosum Scholae ipsius characterem nocivum influxum exerere posset, média autem pro erigenda propria israelitica Schola deficerent : eo adlaborandum érit, ut israeliticae proles praeter religiosam institutionem ipsis ubique distinctim impendendam etiam reliquam institutionem in catholica Schola horis distinctis obtineant, illicque etiam examina separatim subeant eo suapte intellecto, quod Israelitae pro hujusmodi instiNr.— 19 Israeliticae proles ad cath. Scholas elementares quomodo admittendae.