Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

u t in causis matrimonialibus is, qui ope Instructionis pro Judiciis Ecclesiasticis Imperii Austriaci praestitutus est procedendi modus rite observari et coniuges, remotiores etiam Dioecesis huius oras incolentes, quum opem Judicis Matrimonialis requirere coguntur, hanc facilius consequi possint: potestatis iudicandi causas Matrimoniales tenore eap. 20.de refor­mat. sess. XXIV. Concil. Trident. soli Ordinario propriae partém illám, quae ad prae­viarn causae inquisitionem attinet, in magis dissitis a Sede Archi-Episcopali oris, nonnullis e Clero Dioecesis huius in Domino delegandam constitui, qui ceu Commissarii Tribunalis mei Matrimonialis, hisce subnexam „Instructionem" ad amussim observando, muneris huius partes exequentur. Hi attamen Commissarii discernendi sunt a Delegatis illis, qui per Tri­bunal Matrimoniale ad excipiendas secundúm instructionem pro singulo casu obtentam authenticas testium fassiones, usui adusque vigenti conformiter, porro quoque deputabuntur. Nomino autem in Commissarios Tribunalis mei Matrimonialis, ad subversantia ubivis adiuncta reflectendo , sequentes : 1) In Districtu inferiori Tibiscano: D. Alexium Benedek, emerit. Vice-Archi­Diaconum et Parochum Zentensem, 2) In Districtu medio Tibiscano : D. Andreám Hümpfner, Vice-Archi-Diaco­num et Parochum Kernyensem, 3) In Districtu Maria-Theresiopolitano: D. Michaelem Botka, Canonicum honor., Yice-Archi-Diaconum et Parochum Hegyesensem, 4) In 1. r. Civitate Maria-Theresiopoli : D. Joannem Probojcsevits, Parochum ibidem ad S. Theresiam, 5) In Districtu superiori Tibiscano: D. Joannem Antunovich, Yice-Archi­Diaconum et Parochum Almasiensem, 6) In Districtu inferiori Bacsiensi: D. Joannem Schwerer, Notarium Distri­ctual., et Parochum Csébensem, 7) In Districtu medio Bacsiensi: D. Stephanum Samanovics, Vice-Archi­Diaconum et Parochum Bacsiensem, 8) In Districtu superiori Bacsiensi : D. Josephum Parcsetics, Notarium Di­strictual., et Parochum Szontensem. In residuis, Archi-Diaconatus quippe Cathedralis Districtibus, cum hi a Tribunali Matrimoniali minus remoti sint, praeviam Inquisitionem ipsum hoc Tribunal, uti hucdum obtinuit, porro quoque instituet. Ut vero Notarios, Commissariis adiungendos, tutius opportuniusque nominare pos­sim, singulos Commissarios eatenus ad propositionem, habita viciniae ac idoneitatis ratione Nr. 535. Commissarii Archi- Epi­scopales pro praevia In­quisitione in causis matri­monialibus constituun­tur. Nr. v. l.

Next

/
Thumbnails
Contents