Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

32 mihi ocyus faciendam hisce cum eo provoco: ut proponendi in territorio Commissariis assignato vei Parochi vei Parochiae Administratoris, vei denique adiunctis ita deposcenti­bus Cooperatoris munere fungantur. Quibus hunc in modum ordinatis, terminum quo Tribunalis mei Matrimonialis Com­missarii munus isthoc auspicabuntur, in diem l-am Julii a. c. ea cum provocatione defigo, ut ipsi iuramentum officii huius praevie nuncupaturi interea horsum compareant. — Prae­stitutus autem idein terminus ad Parochos quoque ac Parochiarum Administratores eatenus adtinet, quod dissi dentes coniuges parochianos suos, post incassum tentatam inter ipsos terminis vicibus reconciliationem — nisi pars querulans causam suam immediate coram Tribunali Matrimoniali incaminare maluerit — a 1-a Julii a. c. ad constitutum pro terri­torio concernente Commissarium relegabunt, huicque adaequatam de subversantibus inter coniuges dissidiis relationem scripto praestabunt, — Archi-Diaconatus Cathedralis Curatis idipsum ad Matrimoniale Tribunal porro quoque facturis. Ceterum in Domino confidens íirmiter mihi persuadeo, quod tum Commissarii tum Curati suorum circa periclitantia imprimis mat rimonia offíciorum partes zelo fervido una ac discreto, assiduaqüe pro rei sanctimonia et gravitate cura eo alacrius sint executuri, quo minus quemquam latere potest, quod Dominus et Salvator noster Matrimonium ad sacra­menti dignitatem evexerit, atque individuam vitae inter coniuges communionem sacraverit, ut naturalis amor quo iunguntur, períiceretur et coniuges sanctificarentur, ac ipsis sanctifi­catis, ex radice sancta melior sanctiorque pullularet soboles, atque ex honorabili coniugio ac thoro immaculato populus christianus ad veri Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi cul­tum augeretur. Coloczae, die 31-a Mártii 1858. Josephns m.p. Ar chi-Epis c opus.

Next

/
Thumbnails
Contents