Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858
Index
17 elertos nenrpe Christianos, qui in urbe manserunt, item propter illos Judaeos, qui tanta gentis calamitate perculsi ad Jesum Christum conversi sunt, aut convertendi erant. Similis, imo adhuc maior tribulatio erit ante excidium orbis diebus Anticbristi, qui pariter breviabuntur propter electos ita ut nonnisi tribus annis et dimidio duraturi sint. Dan. 12, 7. Apoc. 11, 2. 23. Tunc sub obsidione Jerosolymorum sí quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus aut illic, nolite credere. Tunc Judaei persvasi erant tempus adventus Messiae adesse. Cum autem Jerosolymis teste Jos. Flav. et S.Hieron. eo tempore tres adessent factiones, quarura singulae suos duces liabebant: isti se pro Christo venditabant, perque suos emissarios dicentes:Ecce hic est Christus — urbis cives ad se allicere satagebant. Hi autem duces erant: Eleazarus filius Simonis, Joannes filius Leviae, Simon filius Groriaeinter se deprincipatu certantes. 24. Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, scilicet hi duces, qui dabant signa et prodigia quaedam apparenter magna, sed fictitia, illusoria, arte magica et ope daemonis patrata, uti olim malefici Aegyptiorum Exodi 7, 11. Multo tamen plures surgent ante excidium orbis tempore Antichristi. Dan. 7, 11 —12. Apoc. 13, 1 — seq. 26. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire. Simon Groriae filius in desertis et montibus collegit turmam praedonum et militum, qui quasi Messiás Judaeos contra Romanos defensurus in urbem intromissus est, ut zelotas tumultuantes compesceret, sed is quoque, ut ceteri in cives tyrannice grassabatur. Jos. FI. Bell. 1. 5;ÍoJ-3ít Ecce in penetralibus seu abditis templi locis, quo se receperunt Eleazar et Joannesi duces zelotarum praetextu dcfcndendi urbem, revera autem, ut urbi dominarentur, eamqhe ;expilarent. Jos- KÉtes FI. Bell. 1. 6. c. 1. 4. > Similes, aut maiores illusiones et deceptiones erunt temporibus Antichristi. Dan. 11 36—45. 12, 10—13. > ó.. V. 27. „Sicut enim fulgur exit ab Oriente et paret usque ad Occidentem, ita erit et adventus Filii hominisHic incipit loqui de ipso excidio orbis suoque glorioso adventu ad iudicium extremum. Quasi diceret : Nolite credere praestigiatoribus ; tunc enim non erit opus miraculis novis ad cognoscendum meum adventum; erit enim adeo gloriosus et manifestus, ut nullus de eo remaneat ambigendi locus, sicut enim fulgur subito, manifeste, efficaciter et in aére exit : ita erit et adventus Filii hominis repentinus, inexspectatus ab impiis inf. v. 37. et seq. conspicuus toti orbi, efficax, quem impedire nullus poterit, et in aére. 1. Thes. 4, 16. 28. Ubicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae. Est proverbialis sententia, qua significatur facile coniungi ea, quae sua natura coniungi postulant. Adeoque etiam ad inveniendum Jesum Christum tempore adventus sui gloriosi non erit opus miraculis, ex quibus agnoscatur; nam sicut aquilae naturali instinctu feruntur ad cadavera licet remotissima : ita et electi resurgentes et aquilae instar renovati, quamprimum Christus Dominus venerit in nubibus et mundo apparuerit, obviam rapientur ei per aéra. 1. Thess. 4, 16.Quia vero loquitur de cadavere, sub quo seipsum intelligit: S.Hilarius existimat tribunal