Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

Christi Domini super monte Calvariae, ubi ipsius exanime corpus in cruce pependit, erigen­dum fore prope vallem Josaphat, quam ut locum iudicii gentium omnium praedixit Joél 3, 2. Quamvis ergo signa necessaria non essent, erunt tamen illa quoque; nam V. 29. Statim ...post tribulationem dierum illorum, quibus Antichristus cum suis asse­clis grassabitur, sed tamen adhuc ante resurrectionem, quae post orbis conflagrationem continget Luc. 21, 25 — 27, et multis adhuc viventibus Apoc. 6, 12—17., Sol obscurabilur, sicut obscuratus est Christo Domino in cruce pendente, et fiet „niger tamquam saccus cili— cinus" Apoc. 6, 12. subtracto Dei concur.su ad emittendum lumen eius necessario, et luna lumine solari privata naturaliter non dabit hímen suum, sed fiet „sicut sangvis" Apoc. 6, 12., et stellae cadent de coelo et quidem „super terram" ut vidit S. Joannes Apoc. 6, 13. illas super terram cecidisse. Non quidem omnes stellae decident in terram, sed praesertim come­tae, variaque meteora cum ingentibus tonitruis et fulguribus ad ignem universalis illius conflagrationis excitandum, de quo loquitur S. Petrus II. 3, 10. 12, et canit Ecclesia : Dies irae dies illa solvet seculum in favilla. Et virtutes i. e. firmamenta coelorum, seu orbes coelestes, puta sidereus et aethereus commovebuntur, de loco suo dimovebuntur, maiori impetu agitabuntur dicente S. Petro II. 3, 10.: „Coeli magnó impetu transient," et ipsi quoque conflagrabunt ut idem ait II. 3, 12. : „Coeli ardentes solventur." Et disparebit omnis eorum ornatus , ut S. Joan. Apoc- 6, 14. : „Coelum recessit, sicut liber involutus." Non tamen annihilabuntur, sed per ignem conflagrationis quasi morientur, ut cum sanctis resurgentibus ipsi quoque in gloriosum felicitatis statum innoventur. II. Petri 3, 13. Apoc. 21, 2. Isai. 65, 17. Y. 30. Tunc in illa universali perturbatione parebit signum Filii hominis, seu secun­dum Doctores crux. Et tunc plangent omnes tribus terrae etiam iusti: „nescit enim homo an amore vei odio dignus sit." Eccl. 9,1. Et „abscondent se in speluncis et in petris mon­tium, et dicent montibus et petris: cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni." Apoc. 6, 15 —16. Sed mox igne conflagrationis comsumentur, atque a mortuis resurgentes videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et maiestate— cum omnibus Angelis et Sanctis descendentem in terram, signanter in vallem Josaphat prope Jerusalem, et sedentem in throno gloriosissimo in a'ére erecto iustis omnibus per aera illi obviam raptis Angelorum ministerio et etiam propria agilitate glo­riosi corporis; damnatis vero ex parte sinistra in terra constitutis. Matth. 25, 41. Modum resurrectionis exponit Y. 31. Et mittet angelos suos in terram igne conflagrationis in cineres redactaxn cum tuba et voce magna. Est hendyadis, pro: cum tubae voce magna, quam tubám S.Anselm. Suarez putant veram ex auro vei argento futuram esse, alii vero solum pro allegorica tuba habent, quae significaret vocem magnam tubalem. Sed S. Paulus quoque tubám Dei memo­rat 1. Thess. 4, 15, et eam a voce Archangeli distingvit: „in voce Archangeli et in tuba Dei." Erit itaque tuba personans et excitans a mortuis et vox magna ad iudicium invitans: „Surgite mortui et venite ad iudicium." S. Chrysost.

Next

/
Thumbnails
Contents