Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

gaudentes; omnes aequali ratione participant ex regali Sacerdotio Christi, nec ullus eorum est, qui non esset vocatus ad libertatem filiorum Dei. Quare in hac Ecclesia totius commu­nitatis est de rebus ad Religionem et Ecclesiam pertinentibus tractare, symbola íidei con­struere, ritus determinare, leges condere,disciplinammanutenere, errantes corripere vei etiam refractarios e coetu fidelium exterminare. Si quis iura haec ad se, vei ad certam corporatio­nem exelusis aliis petraheret, is iniurius esset in Christum et íideles eius. Manutenendi ordi­nis quidem gratia necesse est, ut in hac externa consociatione sint aliqui specialiter depu­tati Verbi et Sacrorum ministri, item alii, qui rebus ad religionem et Ecclesiam spectanti­bus speciali quadam ratione intendant; sed hi non sunt, nisi deputati communitatis, omnem suam missionem et iurisdictionem hinc, et non aliunde habentes. Ideo his integrum non est aliud docere, aliud praedicare, quam id, in quod tota conspiravit communitas. Neque his competit potestas leges pro communitate ferendi, aut latas exequendi; haec omnia com­munitatis sunt, nisi fors communitas id iuris in sui repraesentantes transferret. Demum tantominus his inhaeret character indelebilis, quo a ceteris fidelibus distinguerentur; sed fieri potest, ut qui hodie Yerbi Dei praeco, cras sit eius vulgáris auditor. Hoc autem pláne absit, ut hi sibi donum inerrantiae vindicent; donum istud nec totius communitatis est, quia solus Spiritus Sanctus est infallibilis Magister, quemque privátim et interne de veritatibus fidei edocens. — Ipsa tota Ecclesia visibilis potest a veritate deficere, licet sit impossibile, ne sint aliquando, qui Christi fidem in veritate teneant. Quando hoc evenit, tunc Deus e medio fratrum suscitare sólet viros, qui corruptelam hanc ab Ecclesia tollant, eamque ad pristinam puritatem reducant. Et ideo huie Ecclesiae indefectibilitas ita non convenit, quemadmodum non conveniunt notae illae, quae in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano recensentur : praerogativa ista non visibilis sed invisibilis Ecclesiae est. Ita Lutherus et ejus asseclae. Cf. Möhler Symbolik §§. 45—48. Verum quam perperam et infundate! Omnis Scripturae pagina contrarium clamat, et Patrum doctrina recensitos errores condemnat. Quod Christus Dominus non invisibilem, sed visibilem fundaverit his in terris Ecclesiam, non tantum ipsius Incarnatio, visibilis Verbi Dei annunciatio, Apostolorum et discipulorum collectio, rituum institutio et denique Sacri­ficium crucis Deo Patri modo visibili oblatum : verum etiam apertissima Christi Domini verba docent. Huc pertinent parabolae de grano synapis, de sagena missa in mare ex omni genere piscium congreganti, de agro, in quo triticum et zizania ab inimico superseminata crescunt; huc pertinet grandé illud praeceptum, quo jubemur, ut Ecclesiam audiamus, et demum solemnis illa declaratio, qua Dominus super Petrum, tanquam firmám Petrám fun­dare se dicebat suam Ecclesiam Cf. Matth. 16. et 18. Luc. 19. Haec et similia extra omne dubium collocant, quod Salvator mundi non latentem, non absconditam, sed visibilem et omnibus conspicuam fundare voluerit his in terris Eccle­siam. Accedit : quod Dominus noster Ecclesiam suam medii instar esse voluerit, quo omnis fructus redemtionis in omne aevum et homines diflueret; quod utique obtineri non posset, si Ecclesia illius esset non visibilis, sed latitans et abscondita. Ne memoremus,

Next

/
Thumbnails
Contents