Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

proemia supramemoratis addicta et pro singulis Parochis, Parochiae item Administratore in centum, Cooperatoribus autem in quinquaginta florenis C.M. defixa in officio Cancellariac meae erga solitas apochas levari possint. Coloczae, die 4-a Februarii 1858. Josephns m. p., Archi-Episcopus. RESOLUTIONES Thematum Clero curato Archi-Dioecesis Colocensis anno 1856 propositorum. I. An et quibus characteribus in signitam fundaverit Christus Dominus his in terris Ecclesiam, in oppositione ad errores Protestantium? Quamquam Protestantium Doctores etiam ratione institutionis Ecclesiae in varias, easque persaepe oppositas abeant sententias, in eo tamen omnes convenire videntur, quod Christus Dominus his in terris non visibilem, sed duntaxat invisibilem fundaverit Eccle­siam. Yisibilis Ecclesia originem suam ex horum sententia non immediatae institutioni di­vinae, sed liberae Christi íidem proíitentium conventioni habét in acceptis referendam, ut­pote qui eum solum in íinem ad unam coaluerunt societatem religiosam, ut hac ratione tanto facilius feliciusve indigentiis suis religiosis consulerent. Systema horum postLutherum sequentibus exliiberi poterit : Docentibus liis,omnis ad numerum electorum pertinens immediate per Spiritum Sanctum edocetur de omnibus illis fi dei veritatibus, quae cuique ad salutem necessariae sunt. Facta autem hac interna per Spiritum Sanctum suscepta institutione, mox omnis, quamprimum semen fidei concepit, efficitur membrum corporis Christi, licet hoc adhuc tempore in nulla alia relatione existat, quam quae est per fidem ad Deum, cum quo in Christo intimé unitur. Yerum tamen quia fieri nequit, ne homo eius, quam interne tenet fidem, etiam externam faciat professionem, hinc evenit, quod Christi fideles per hanc suam externam fidei professionem sicut mundo, ita sibi quoque mutuo innotescant. Postquam autem sibi ita innotuerunt, itidem fieri nequit, ne illi, quorum fides una est, in unam coale­scant societatem ut communem fidem exerceant et profiteantur. Hoc exigit natura rei, hoc dictat communis indigentia. Unde patet, quod visibilis Ecclesia ex membris Ecclesiae invisibilis coalescat, quam constituunt illi, qui per Spiritum Sanctum interne instructi non­nisi communis fidei profitendae et exercendae causa in unam religioso-moralem societatem conveniunt, adeoque cuius origo non immediate Christo, sed Christi fidelibus in hanc socie­tatem libere convenientibus est adscribenda. Porro patet, quod societas haec a natura sua sit aequalis, in qua nullum est divinitus institutüm magisterium, nullum ministerium, et nulla iurisdictio sacra. In ea omnes aequales sunt, paribus iuribus, paribus praerogativis

Next

/
Thumbnails
Contents