Memoria Rerum – Tanulmányok Bán Péter tiszteletére (Eger, 2008)
Tóth Péter: Kiadatlan oklevelek a Jászság középkori történetéhez
Tóth Péter: Kiadatlan oklevelek a Jászság középkori történetéhez 621 Commissio propria domini regis. Nos Wladislaus Dei gratia rex Hungáriáé et Bohemiae, etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillimam supplicationem per eos nostrae propterea porrectam maiestati, tum vero attendentes et considerantes fidelitatem et fidelium servitiorum merita fidelis nostri nobilis Martini Sandor de Beren, quae ipse imprimis sacrae dicti regni nostri Hungáriáé coronae, deindeque maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate juxta suae possibilitatis exigentiam exhibuit et impendit, praedium suum Zenthemreh 2 0 vocatum, in comitatu Hewesiensi habitum, in cuius pacifico dominio idem progenitores suos ab antiquo perstitisse, seque persistere asserit de praesenti, litteras et litteralia instrumenta super ipso praedio sufficientia habuisse, sed per superiora tempóra guerrarum et dissensionum grandium post mortem serenissimi principis condam domini Mathiae regis, immediati praedecessoris nostri bonae memoriae in hoc regno nostro exortarum casu deperditas et alienata fore deciarat, simul cum omni jure nostro regio, si quod in eodem praedio Zenthemreh qualitercunque haberemus aut nostram ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concerneret maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris puta arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, silvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis, eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus, sic, ut praemittitur, stantibus et se habentibus, memorato Martino Sandor de Beren et Georgio Sandor fratri suo carnali, nec non Michaeli et Gasparo dicti Martini, ac Francisco, Paulo et Johanni praefati Georgii Sandor filiis, eorumque heredibus et posteritatibus universis novae nostrae donationis titulo dedimus, donavimus et contulimus, immo damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum, pariter et habendum, salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante, quas in formám nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae. Datum Budae, feria quinta proxima post festum Conversionis Sancti Pauli apostoli, anno Domini millesimo quingentesimo, regnorum nostrorum Hungáriáé, etc. anno decimo, Bohemiae vero tricesimo. 13. 1517. szeptember 17. Az egri káptalan oklevele, amellyel II. Lajos király március 17-én, Budán kelt parancsára - amelyet átírt - utólagosan igazolja Ficsor Lukács (a parancslevélben: herényi Sándor Lukács) visegrádi helyettes provizor ellentmondás nélküli beiktatását a néhai Agói Kelemen magtalan halála miatt eladományozható 20 Ma puszta Jászberény határában. Lásd FARKAS, 1986. 103. p.