Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - II. szakasz Közigazgatás - Heves vármegye lakosairól és állami hivatalairól

Id virginibus non minus, quam uxoribus in usu. Alioqui virginem inter eos, quae pulchra sit, annis quindecim majorem raro videas, nam et duodennes nubunt, quae amantur. Sedecim annos quae superaverit, inter effoetas et indignas matrimonio numeratur. Neque viduarum [aetatis provectioris] matrimonia laetantur, nisi vel forma excellant, vei divitiis, atque tali ratione: Si mala res vidua est potent tamen utilis esse, Si moritura brevi det tibi, quidquid habet. Caeterum magnus et hie uxorum in viros respectus est magnave reverentia. Etsi namque seducit non nullás occasio viro fidem mentiendi, redeunt tamen ad frugem, neque facile desciscunt, nisi denuo seductae. [Domos rurales ex crudis laterculis, vel saepibus, nobilium tamen melior et comptius aedificantur.] Domicilia plurimum conficiunt ex crudo laterculo, praesertim in vicis campestribus, alii scrobibus factis syros quasi inhabitant, nam et his recondunt rem frumentariam. Sunt, qui virgultis casulas obsepiunt, iisdemque cohibentur, sunt, qui construunt ex tignis et trabibus inter montes, tecto tamen ubivis ex Stramine vel arundine confecto. Interne cultus modicus, stramenta ostendit et mensulam cum circumpositis scamnis, furno etiam ollarum instar in angulo excitato, quo et panem pinsunt, et calefaciunt hypocausta. Multi furno destituti apertas fornaces ponunt in cubiculis, ut fumus egressus medium oppleat cubiculum in eodemque calefit eousque, dum lignis consumtis 4 7 in fornace per fenestras possit exire. Id montanis maxime in usu est. Ubi tamen non secus et alibi nobilioribus domiciliis ab agrestibus differunt, [quippe quibus cubicula multo sunt honestiora]. §. 3. [Germani ab Hungaris etiam in modo vivendi et domibus differunt .] Differunt et Germani qui sunt ab Hungaris non tantum corporis habitu, sed etiam modo vivendi et domibus. Quamvis enim neque his permittit status regionis, exteros Germanos [exterorum Germanorum munditiem] imitari conantur, tamen non nihil pari modo instituere, tametsi multi cum damno et maximo pecuniolae, quam attulerunt, dispendio. Aut enim rustici sunt et agrestes, aut opifices, hie cives. Quemadmodum autem illi ignota rerum Hungáriáé conditione tersis tantum domiciliis, non pani quaerendo student, ideo celerrime depauperantur et intereunt, ita hi, dum vident arte et opificiis vivi non posse, nisi adjungant agrorum et vini cultum, neutrum [tamen] curare persequuntur, sed vel artem et opificia negligunt, vel proletarie tantum, quantum gulae sufficiat, eodem fere merentur, ideoque rem quamvis vilem magno pretio aestimant et emptores decipiunt, vel vini culturae dediti procurant vinum non ut vendant aliis, sed uti epotent ipsi. Misera ergo hac in ora res est Germanorum, si aliquos modicos excipias, qui accuratius sua instituunt, 4 7 Consumptis. 86

Next

/
Thumbnails
Contents