Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

Atque ubi tali opera gulo fartus piscium copiam, quam deglutiit, ferre aut digerere non potent evolans in aridum, vel evomit superflua, et iterum piscatum redit vel etiam, quod volare ob stomachi onus nequit, capitur. [...alioquin neque cigni longe semper absunt a gaviis, tametsi hac regione copia et foecunditate illis plane comparari nequeant.] 20. §. [Piscium in exundatione praesertim Tibisci et piscandi modus] Ex his facile est ad colligendum, quanta piscium copia aquae Tibisci et comitatus hujus scateant. Quamvis enim perpetua tot millibus avium praeda fiunt, [et sibi inter se praeda fiunt,] tamen nihilominus nunquam desunt, qui piscatoribus quoque sufficiant. Ostendemus infra piscaturas antacaeorum, seu husonum, quae certis locis possessorum caussa [lucro] quotannis consueverunt institui. Diurnis autem piscationibus syluri, lucii, sturiones carpionesque [et percae] vicenas, tricenas et quadrigenas libras pondo graves capiuntur. Non est quidem par semper piscandi tempus. Alia super aliis vicibus pisces abundant. Subinde tanta Tibisci piscositas est ut non male dicatur vulgo duas partes ejus aquas, pisces tertiam tenere, sed vero subinde cursus vix tricena pars piscibus relinquitur. Exundationibus temporibus, cum viginti orgiarum altitudine passim flumen intumescit, obest piscatura, quod retia alto non admittat. Praeterea migrat migrat 43 piscis alveum aquas, quae effunduntur, sequutus. Itaque dum vident accolae margines Tibisci inundatos, virgultis eos, qua depressivius obsepiunt, pisces ita exorbitantes reditu prohibituri. Id postea aquis in alveum suum restrictis tantam piscium retinet multitudinem, ut manibus a teneris quibuslibet pueris capi possint. Vidimus hoc anno ipsi, dum exundantem Tibiscum praeteriremus depressas in ripa cavernas ante et post praestructis sepibus a rusticis piscandi causa praepeditas. Alioqui piscatio in Tibisco ita fieri consuevit, ut rete duabus scaphis mox recedentibus a se invicem, mox coeuntibus rusus jaciatur, extendatur et contrahatur. [Alioquin piscationis in Tibisco modus hie est: Rete fine utroque duobus ex navigiis jacitur, extenditurque iis disseparatis et conjunctis contrahitur iterum, effunditque fortunae praedam interdum majore, seu minore foenore.] In reliquis fluviis et rivulis bini comprehenso reti, quod longum orgyas duas, latum unam ipsi conficiunt, eousque aquas inerrant aliquid possint extrahere. Par et in piscinis et paludibus piscandi modus. Illic enim maxima est copia lampretae lacustris corbulis capiuntur. [Injicitur etiam nassa, ut reliquis fluviis, seu lacunis, sed ubi aqua vadosior est verriculum tres quatuorve orgias longum, latum unam obtinet, idemque binis piscatoribus hinc et illinc tractum pisces copiosos occupat et comprehendit.] 4 3 Ismétlés. 74

Next

/
Thumbnails
Contents