Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól

16. §. [Ovium cultura] Ovium greges sunt potissimi generis Hungarici contortes et reflexis cornubus, corpore oblongo et procero, lana crassa atque negligenter crispa, [negligenter culta] colore plurimum albo, si modicum capitis et pedum quam habent nigredinem excipias. Id genus maxime armatur campis, quamvis alibi alterius etiam generis greges conspicias. [...alterius generis oves Germanicas conspicias.] Capeilarum usus non est nec occasio, quippe in pascuis virgultis carentibus, sine quibus hoc genus pecoris nequit subsistere. 17. §. [Setigeri] Porcos, ut plurimum regio, haec amat nigros, ex aprorum specie, non immerito, quippe nos 3 8 non aliter, quam apris mos est noctu diuque saginant in desertis. Praesertim inter arundines. Earum enim radiculis porci nimium laetantur, brevi etiam tempore pasti ita pinguescunt, ut gradiri pigeat. Tali loco pisces etiam porcorum sunt nutrimento. Alioqui greges alii, qui per vervacta pascuntur, autumno magnis sumptibus [paucis expensis] pelli solent in montem Matram. Illic enim glande quercina et fagea quotannis fere luxuriante genus istud pecoris maxime fit aptum ad succidias. 18. §. Ferarum animantium cum magna ubique olim frequentia fuerit, hodie in multis locis ne vestigium quidem cervi aut caprae [aut apri] reperias. Id non de campis tantummodo, sed et Matra dixerimus. Affirmarunt incolae magno saepe studio dominorum causa venatos se tamen nihil reperisse. 3 8 Fölösleges, talán a kövtkező „non" elírása. 68

Next

/
Thumbnails
Contents