Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
10. §. [Fertilitas ejus ab eluvionibus multum paritur] Par et fertilitatis diversitas est. Inter montes solum sterile et tritici impatiens est. Si semel subactum bene frumentum fert, altera vice reformidat, puraque gignit vitia. [...inter montes solum tritici impatiens fundit, alia largius. Fert etemin siliginem et hordeum, si accurate subactum est, subigi autem et condiri laetamine assolet straminis. Id nisi consecutum sit, omnia semina reformidat. Nam communi cultu unam messem exhibet, posterior jam fallescit et nil nisi gignit vitias.] In campis proficit accuratius, sed non ubique modo eodem. Hinc bis et ter subverso solo, illinc semel luxuriat. Tibisci ripa 3 2 ex utraque parte pollent solo pullo et pingui, unaque subactione fertili. Id maximé culpabile est quod crebris amnis exundationibus damnetur, [et sui dissimiles anno saepe optimo ferunt nihil], Praeterea hinc triticum, illinc magis gaudet siligo. Sunt tractus in comitatu, qui triticum in siliginem, sunt, qui siliginem mutant in triticum. Ex ore magnatis regni regionis parte quadam dominantis percepimus hordeum in siliginem transmutari. Magna porro tritici verni aestimatio apud accolas Tibisci est. Id enim et seritur uberius, et perficit. Pisa et lentes has terras non deperiunt, sitaeque afferunt fructum exilem tantum et muscis infectum enormiter. [Pisa, lentes, aliaque legumina non usquam proveniunt, quin muscis serviant pabulo.] Sed millium ita proficit, ut tritici altitudine connascere id passim viderimus. Ea enim res alimento operariorum regionis hujus est. [Sed etiam triticum semel satum, subinde recidivis seminibus sulcos renovantibus binas passim messes largitur.] 11. §• [Fert vitem] Vitis ubique laetatur, dum ponitur. Inter ipsos etiam montes videre est vineas coli, quamvis paucas. [Vitem regio ubique tolerat, quam quam raro maturat fructum inter montes, nisi frigora objectu frondium cultores prohibuere. Infra montes feliciusmaturiusque mitescit, prasertim quod sub austro est et aquilone 3 2 Helyesebben: ripae. 60 |