Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
8. §. Sed redeamus ad aquas, quibus comitatus scatet. Praeter hos amnes et fluvios sunt complures alii, qui crebris et uberibus salubribusque scatebris et fontibus emanantes regionem sive irrigant, sive curant etiam. Non est ut narremus fontes aquae dulcis et potari gustus grati, nam his montes omnes abundant, tametsi careant campi. Sed praeter hos habentur fontes aciduli et medicati. [Recsk] Fons Recskensis eructat aquas acidas nitro et sulphure mixtas, ita tamen, ut hac i 11 i [sulphur] praeponderet. Itaque potu multis ingratus est qui sulphuris vim tetricam aversantur. Utrum alvum laxare possit, non comperimus. Certum tamen est magnos quospiam viros patriae valetudinis causa illo excurrentes pharmacis juvare aquas, hoc est praeter potum acidularum pulveres laxandi causa sorbitare debuisse. Alioquin Franciscus Rakoczius, dum hie ageret, non sine fructu usus eis fuisse nobis narratur. [Parad] Gratior est paulo alter Paradiensis dimidio milliari a priori dissitus in eodem tergo Matrae. Ei parum aut nihil in est sulphuris, plusculum attamen nitri, quamvis neque hujus virtus explorata est nisi, quod pro diurno potu adhibeatur. Eodem loco, sed paulo a Parad remotius est fons aquae aluminosae. Accolis [Timsóviz,] Sosvíz dicitur, aqua salsa, quippe quae pota palatum quasi astringit salsugine quadam redolente, sed qui earn destillavit, medicus doctor Agriensis narravit nobis vir doctissimus ex ea in vase nihil nisi aluminis particulam remansisse. Ea ergo aqua compluribus profuit, qui eadem membra elumbia abluebant. [Caeteroquin fons ipse corpus solidat, prodestque multis, quin etiam imbecilles eodem abluuntur.] Quamvis enim frigida [et exilis] est [sed tamen aestate frequentissimus. Nam salubritate ejus ex omni circumregione invitatur populus. Et quamvis sedentes nequit excipere,] non tamen deterret pauperculos, quin eo migrantes scrobibus depressis et aqua ea repletis insideant, et balnei loco perfruantur. Quare nihil foret optabilius, quam ut nactus fons patronum lacubus balneo dignis informaretur. 56