Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
subjectos campos pervenerat, Ludas a dextris, Detkum vicissim a sinistris et mox locine devexitate, an ipsa sui inopia alvei, procul a rivo Tarna hue et illuc defertur, aquisque longe et late stagnantibus, neque rivi, sed neque lacus specie, verum campi gramine arundine gracilique perviridis. Caeterum praetereuntibus suspensi praebet speciem rivuli. Ferunt rivum hunc voto Divi Ladislai regis, qui hie olim castra metatus aquarum patiebatur inopiam, dlicitum, non longius, quam ut siti succurratur, fluxisse, ideoque usque hue ea tantum specie, qua vestigia sancti ejusdem exercitus viderentur, manare, ulterius vero undas disperire. Quidquid hujus rei simile sit vero, ultra non apparet, sed sive dispergitur, seu Tarnam occulto meatu subit, nusquam tamen manifesto exitu effluit, ut alii, rivulumque non efflcit. Interdum et altius infra Ugra aestate praesertim sicca subducitur, quando imbribus et soluta nive accrevit, tendit in longius, ducitque undas in Tarnam, verum non alveo, ut solet, atque sibi inclusus, verum sparsim et sine ripis. Pari fluxu anno idem trigesimo post millesimum septingentesimum se in Tarnam exoneravit. Dum eadem tempestate solito majori imbre e nubibus delapso auctus fluminis instar per quavis praecipitia furentis decideret. Nullo tum cohibitus alveo late per declivem vallem labebatur, fregit sylvas et rapuit multas robustissimas arbores cum magna soli strage excerpsit, et quum mole decidentium delabentiumque aliquibus locis clausus aquis iter quaereret, inpulit truncos, ac se super eisdem evexit, atque extulit. Eluctatus tandem ex monte cohibitam usque hue aquarum vim in campos ita diffudit, ut quod quid obvium haberet, ipsa etiam pagorum domicilia, subrueret, mirati tum excelsiore locati Saarienses Benam campis superfusam, more pelagi intumescentis exurgere, et alibi supelletilem, alibi domos, alibi alia ferre et vectare. Caeterum pisces nisi minutulos alit et paucissimos. Agrius lam et Agriam, qui a parte Borsodiensi comitatum nostrum claudit, repetamus, descripsimus eum alibi, in comitatu Borsodiensi nunc ea tantum addenda sunt, quae in parte nostra stringit.] 5. Jam ad Agriam fluvium perecturi vidimus eum supra civitatem cognominem ex compluribus rivulis confluere. Eorum unus descendit a vico Tarkan dimidio milliari remoto in eadem valle, huic alter jungitur supra vicum Félnémeti civitati proximum. Is continua valle defluit Szarvaskőensi, postquam cum partim rivulus adauxit ex nobilibus illis fontibus tribus, qui supra vicum Borsodiensem Apátfalva ex radicibus montis Bélkő scaturiunt, deproperans, partim alius Beköcziensis supra vicum Beköcze ortus, qui conjunctus cum priori una eademque valle supra Felnemeti, uti dictum est Tarkaniensi rivo confusus civitatem Agriensem interfluit eademque in duas partes divisa, partem ultraneam urbis, arcemque et quidquid ex altera parte positum est praeter vicum Farmos, ab ora Hevesiensi dirimit. Pergit autem a civitate cognomine valle eandem in meridiem compluribusque ibidem praediis Tyhamér, Zaránk, Szent Péter ad comitatum nostrum spectantibus irrigatis [et deinde divisis aquis rigat vivaria antistitis Agriensis, nec non hortum, eundemque in quatuor distinctos ramos per medium 50