Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
ÁLTALÁNOS RÉSZ - I. szakasz Természetrajz - A vármegye fekvéséről, természeti adottságairól
(5. §.) [Vinearum culturae et dumetis servientes] Cum autem Mátra partem quartam comitatus sic exasperat, reliqua sunt plana omnia, sylvis nullis, sed exiguis passim dumetis [vitibusque] salicetisque obvia. Ea etiam manibus subinde poni debent locis lacustribus et vividis ex ea parte, quae fluviis et fontibus est irrigua. Undiquaque enim flumina et crebri vini 13 paludesque oram humectant Hevesiensem. 7. §Fluviorum maximus et totius Hungáriáé post Danubium Tibiscus partem quartam comitatus interfluit. [Etenim ad Poroslonem ex divortio comitatus Borsodiensis et Szabolczensis fluvio augetur, nactusque ibidem planitiem humilem et demissam diffundit sese et pandit brachia imprimis in Csorökö, ubi insulam includit circumfunditque ea parte, qua Agrius in eum effunditur pauculo brachio, quod accolae vocant Kisebb Tisza seu minorem Tibiscum. Hue autem crassius in nostram oram exundans noxius est, sed aquas iterum in se resorbens cursu lentissimo in meridiem versus vicos Szállok et Abád, deinde curvato flexu ab Oriente in occasum versus Kisköre etiam vicum Tiszananam eodem flexu includit, ac rursum reflexus eo, unde venerat, ad praedium Tasconem intermisso ex ea parte Szaloco, ibidemque ob demissiorem planitiem effundit undas late primum, dein vero per arctius cohibitas, emanantes rursus alveo peculiari, quem Cacatum vocant.] Intrat enim penes Föred ex finibus agri Borsodiensis, indeque magis ingressus dispersis pro more aquis hinc et illinc paludes format, piscium plenas, maximeque infra maximeque infra Föred ramo in occidentem emisso Tibiscum minorem parit, quem Hungari vocant Kis-Tisza. Eum vero ubi paululum in comitatu expatiari passus est accepto in eum illic fluvio Agria infra Poroszlo et Sarud in grémium suum recipit, versoque illinc alveo primum meridiem versus ad vicum Ders, deinde in occidentem versus Kis-Köre flectitur, tum rursus reducto cursu versus Taskony intra hunc et Tisza-Szalók rivum Kakatum emittit, inde rusus mox hue, mox illuc titubans effusis utrinque aquis primum Bara, deinde Roff vicos [ea ex parte] alluit. Ibi quia ulterius viam Debreczinensium 1 4 aquis impendit, trajicitur [scaphiis combinatis], Pergit postea pari flexuositate inter Vőtelek et Tiszabő [et hie ex altera parte in sinum flexus similiter visitur, ibidemque mox ultra Kettéshalom] in meridiem versus Fegyvernek et Szakalos praedia, atque ubi Balla vicum attigit [cinxit], recurvatur iterum in occidentem, rigatoque [hic Püspöki] illic Köriensi territorio emittit iterum ramum versus Szent-Iván [insignem ramum versus pagum Sancti Stephani vulgo Szent Istvány], quem Hungari Mélyér vocant ob impeditam profunditatem, qua agrum hunc proluit. Ultra formato vicissim flexu 1 3 Helyesen: rivi. 1 4 Debreczeniensium. 36