Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - III. szakasz A járás falvai

obnoxiis. Quare jam etiam vitem ex ea parte, quae sub austro est non sine spe fertilitatis posuerunt. Parent Michaeli Földvario, qui etiam trajectum curat binis scaphis ferreo vinculo junctis singulos currus bijugis vel quadrijugis junctos una cum hominibus commode transponentem. 3. Nagyrév Latiné trajectus major forte, quod viatores olim Tibisco transponebat. [...forte quod trajectum olim administrabat, est enim eidem ripa paululum inferius.] Est enim in eadem ripa infra priorem tanto dissidio, quantum inter Földvár et Czibakháza diximus. Calvinianorum religionis gaudet exercitio, et inter alios nobiles, qui locum habitant, paret haeredibus Vajda. [Laetus hujus et prioris aspectus.] 4. Inoka pari interstitio in eadem ripa ad meridiem, parem etiam habet agrum, Baloghiorum et Rothiorum. 5. Kürt inferius [paululum] in eadem ripa, qua flumen in occidentem flectitur, ager sabulosus et terrenum, ut alibi his in partibus exiguum [et angustum], sylvis destitutum praeter aliqua virgulta et salices ad Tibiscum, ditionis Christophori Steszelii. Religionis Calvinianae cum ejusdem exercitio. 6. Ugh non procul in eadem ripa [in flexu amnis alio, sed non meliori solo, neque fertiliori eodem], sabuloso et exiguo territorio, incolis paucis. Ejusdem domini. 7. Sass paulo melior priori, ditionis ejusdem, in eadem etiam ripa inferius, [sed reductius ex flexu prope lacunas, quas ibidem demissior ripa admittit. Alioquin loci ipsius positio est erectior et populosa. Confessionis itidem Helveticae.] Nec meliori terreno, quippe sabuloso et sterili, omnibusque lignandi destituto beneficiis. [Caeterum terra sabulosa est sed vini atque frumenti utcunque ferax, aperta tamen et sine sylvis, si saliculas nonnullas excipias.] 8. Csepa nobilium nonnullorum pauperculorum habitatio, recedit paululum a vico Sass et Tibisco in meridiem versus Chrysium, estque locus ultimus comitatus Hevesiensis ex hac parte, ultra jam est Csongradiensis, in cujus finibus Chrysius in Tibiscum praecipitatur. 9. Gyalu vilis, exilis et rancidus [et pauper] viculus in ripa Chrysii milliaribus duobus dissitus a priore in orientem. Vix aliquas modicas mansiones ostendit Calvinianas, exiguo etiam terreno est [eodemque diluviis obnoxio et sine sylvis,] qui quadrantis milliaris interstitio dissidet a pago Cumanorum Kun Szent Miklós, interjacet quatuor praedia. 178

Next

/
Thumbnails
Contents