Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - III. szakasz A járás falvai

10. Várkony est trans Zagyvam uno milliari Hungarico dissitus a Szolnokino in eadem Tibisci ripa, quo in meridiem flectitur. Exigua possessio est Pély Nagyiorum, quibus et mansio in fine pagi est religio catholica, cujus templum est in fine meridiano, ubi et nobiles agri, tritici fertiles et pulchra usque in Vesen regio. 11. Veseny abest priori intra meridiem et orientem in sinu flexus Tibisci, quem a Várkony fecerat. Podmaniczky possessio est loco fertili, sed incolis vilibus. Est ibidem et piscatura domini. Religione sunt Calviniani, cujus cassa et concionatore gaudent. §. 2. De pagis et vicis trans Tibiscum 1. Földvár est e regione vici Veseny ejusdem [Podmanitzkii] domini possessio. Erat olim Castrum Turcicum aquis cinctum et in continenti fossa dupplici, utrinque alte depressa praeclusum. Nam ut alias diximus Tibiscum exundationibus subinde terram möllern et depressam proluere factisque hinc illinc ramis seu lacunis vastis paludibus restagnare, ita hie etiam tanto spatio, quanto remotus a pago est (remotus autem est ulterius, quam ad jactum tormenti) totam earn, quae intercedit, terrae depressioris positionem uliginosam et palustrem efficit ita, ut quemadmodum postea solo humili et uliginoso terra erectior et aridior succedit, et ex vasta planitie arctioribus sensim et editioribus lateribus in depressam illam uliginem quasi quodammodo cuneatur, ita totus hie cuneus palude est circumfusus, nihilque habet aridi, nisi ex ea parte, qua in meridiem spectat, et cum vasta planitie [late patenti campo] conjungitur. Atque illic hiant adhuc illae fossae et valla Turcica. Loco nunc [Intra haec autem et aquas] pagus insidet Hungaricus, religionis Calvinianae, [confessionis Helveticae, qui tametsi populosus] copiosus quidem satis, sed incolis incuriis, duris, vagis. Vix annos ante novem sedem posuerunt, [insederunt locum,] jam migrare cupiunt, alioquin agris pollent fertilibus semel arabilibus, sed qui rei pecuariae malunt, quam agriculturae dare operam. Sylvis et fontibus carent, aquisque et paludibus utuntur, quae equidem exundante Tibisco recentiores bibi poterunt, alioquin vel foetent, vel exarescunt, et siccis pedibus transmittant versus Tibiscum. Illic millenas aves aquaticas quotidie et vidimus, et jaculabamur ipsi. 2. Czibakháza unius horae itinere inferius a priori in edita ripa Tibisci, qua a Földvaro flectitur missisque terris humilibus ex hac parte editioribus se insinuat [sensim paulatimque subluit], Primum itaque hunc vicum ex ea parte alta ripa subluit, datque loco trajectus instituendi occasionem opportunam. Nusquam enim commodius potest trajici. [Nusquam enim commodius frequentiusque trajicitur.] Exundante certo flumine, cum nec Szolnokini patet transitus, Debreczinenses 12 6 et totius orae incolae hie conveniunt in Pestiensem regionem trajecturi. Pagus etiam ex postremis non est [abundat coloniis catholicis] gaudet domibus copiosis, templo et plebano suae religionis catholicae, agris latis et fertilibus, neque tantopere aquis 12 6 Debreczenienses. 176

Next

/
Thumbnails
Contents