Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A tiszai járás fekvése és természete
Olim enim quo plures erant, eo majori commercio modoque sibi invicem auxiliandi pollebant, sed hodie sibi quasi ipsis relicti, nisi sua quivis peragant, destituuntur. Inde est quod nullo certo tempore messis, nullo foenisecia definiantur, sed mox ad haec, mox ad illa sine alterutrius modo provolatur. Vix aliquid foeni collegit agricola, jam avocatur in messem. Huic nisi obediat, fructu, sensim recidivo ob maturitatem frustratur, sed etiam foenum amittit, nisi maturescens gramen opportuno tempore decutiat. Quoniam vero neutri horum popellus hic sufficiat, neutrum quoque perficere poterit opportune. Haeret saepe anceps plebecula, huic ne prius, an Uli manum inferat, et quod semel utrumque nequit, mox hoc arripit, mox aliud, atque nulli accurate sufficiens vel negligit foenum in striis aut in herba, vel graminis instar defalcat maturam cum damno. Messem vei denique quaternae, quinae et senae, ad summum septenae partis pretio demetiendum permittit messoribus. Et quamvis tantis expensis tantoque labore et cura tanta nonnihil congesserat in horreum, nihil tamen permutare pecunia, sed frumento domi consumpto foenum aegre pecori sufficere potest in bruma. Pecus autem tanti non est quanti constat, quantasque requirit expensas.] Quod si autem non nihil exinde profecerit, haeret miser dubius rebusne necessariis comparandis an exolvendo censui, tributis et debitis, quae forsitan contraxerat, debeat id impendere. [...rebusne domesticis, an publicis habeat applicare.] Praeterea metus belli et motuum [civilium] perpetuo cum animi pendere cogit efficitque incurium, socordem atque vagum, ut incertus, [negligentem] quamdiu loco manendum sit, despondeat animum a cultu terrae praestantiori semperque fluctuabundus [adeo ut fluctuans, diune, an parumper loco eodem manendum sit, despondeat animum a laboribus], atque vagus maneat in terra locuplete Iro 11 7 ipso pauperior. Accedit, quod crebris Tibisci [et reliquarum aquarum] eluvionibus id etiam vitietur, quod majori cura non nullorum est exultum. [...saepe amittant, quae etiam labore magno compararunt.] Neque piscatura prodest ut ex ea agresti aliquod emolumentam accedat piscibus ad dominos pertinentibus. Alioqui incolae sunt omnes Hungari religione partim catholica, partim reformata [partim vero ut plurimum confessionis Helveticae]. Videamus jam omnia, quibus locis, quibusque pagis et oppidis et quemadmodum consistant. 11 7 Az Odüsszeia koldusa Irosz-Irus. 160