Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A tiszai járás fekvése és természete

dense positos, bene valuisse, cum tantum non singuli templa exstruere et suos habere sacerdotes potuerint. Hodie vero cum sena inter et septena praedia vix singula habitari, neque tamen valere eadem bene, sed egena esse videremus, mirabamur primum indignabamurque incolarum socordiae egestatem imputantes. Sed postquam seria aestimatione pensitaremus diversa nunc esse tempóra, paucos esse incolas, eandemque paucitatem, singularum quos insederit locorum antiquis et exiguis territoriis circumscriptam, si vicinae etiam praedia aere redemerit aut conduxerit (neque arendalia), atque sic praeter terrenum loci sui alibi quoque, ut fieri solet vel sementem fecerit, vel gramina aluerit, vel etiam rem pecuariam instituerit, non posse neque nunc curandis pecoribus, neque foeniseciis instituendis, neque colligendis, excutiendisque messibus sufficere deficientibus nummis, falcatoribus et messoribus, comperimus paupertatem regionis hoc tempore respectu aetatis antecedents damnabilem haud esse, propterea, quod olim quo plures fuerint, eo majori commercio facultate et servitio polluerint, quibus tamen omnibus destituuntur nunc nostri. Solis enim tantis in campis et foenisecia, et messes faciundae sunt. Itaque nullum certum tempus messis, nullum foenisecii est vix aliquid foeni collectum, jam matura messis ingruit. Quo facto haeret anceps populus, foeniseciisne an messi dandae prius opera, cum paucus ipse in tot dispertiri operarum partes non poterit. Itaque vel relinquit foenum in herba seu in striis, vel graminis instar defalcat pulchram messem, vel 11 6 quaternae, quinae, senae, ad summum septenae partis pretio demetendam tradit messoribus. Et quamvis tantis expensis tantoque labore et tanta cura aliquid vel foeni colligit vel receperat frumenti, neutrum tamen aere commutare, sed frumento domi consumpto aut sine recuperatione expensarum divendito foenum pecoribus debet tradere consumendum. Ipsa etiam pecora tanti non sunt pretii, quantam saepe curam poscunt, quantasque expensas. [Singula fere milliaria ternos, quaternosque pagos, distinctis terrenis includebant. Id ex praediis seu pagorum locis desertis colligimus, dum parvo saepe spatio complures ruinas templorum olim derelictorum eminere vidimus. Ea vero arguebant vicos omnes, licet densos, haud male valuisse, secus enim struendis templiis sacerdotibusque sustentandis non suffecissent. Hodie vix terna inter vel quaterna praedia unum videtur insessum, neque tamen sustentando sufficit sacerdotio. Atque id primo intuitu discernere non potuimus, locisne, an incolis esset ascribendum; sed ubi temporum disparitatem et paucitatem incolarum antiquis illis et exilibus terrenis circumscriptam, sera mentis aestimatione pensitavinus, comperimus egestatem regionis damnabilem haud esse. Nam tametsi terreni, quod incolit angustias, conductione solitudinum, quae circumstant, amplificare, atque sic praeter terrenum loci sui, alieno sive sementem facere, sive foenisecia instituere, sive alere pecora, vilicarique poterit, nulli tamen sufficit, nisi aliena ope, ministeriis et pecunia juvetur. Horum autem suppetit nullum solo deserto non pecunia, quippe huj us aquirendae in tanta poeni, frumentique vilitate modus nullus; non ministeria alienis incolis raro aut nunquam falcandi vel metendi causa advolantibus; non denique mutuae opis auxilium ob incolarum defectum. 11 6 Et. 158

Next

/
Thumbnails
Contents