Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)
KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger
solidum est et petreum, in primis ex ea parte, quae occidenti et meridie est obversa, ideoque, uti diximus, perpetuis cellis vinariis non uno, sed triplici ordine in profunditatem perforata, id tantum notanda, quod passim humido saxo aquas stillet cellariis nocuas. Idem et de parte altera septemtrionali et orientali dixerimus. Pulchra enim et illic vidimus cellaria, inter quae tamen non deerant quaedam modica. Media pars urbecula licet pariter saxea, nimium est vivida non tantum natura saxi, sed etiam ob fluvii interfluentis meatus, qui totam hanc partem intermediam, quam die pererrant, et non tantum cellaria saepe inundant, sed etiam plateas formánt coenosas et lutulentas. In convexo enim loci haerentes aquae restagnant praesertim coelo pluvio, ubi crebris etiam torrentibus accedentibus augentur. Territorium, ut diximus, civitatis nullum est si modicam particulam inter praedium Szallo et moenia urbeculae meridionalia et occidentalia excipias. Itaque circumstantia, ut ostendimus, praedia, quae partim ab antistite, partim canonicis sacerdotibus possidentur, territorii civitatis vicem explent, et partim vineis ex utraque parte orientali et occidentali, partim agris et foeniseciis ex parte meridionali et septemtrionali inserviunt, urbique et arci quasi in concavo sita laetiorem praestant aspectum. Hoc enim in esset, nullo prorsus prospectu polieret. Quemadmodum terrenum nullum, ita nulli etiam montes, qui ad civitatem spectarent. Circumstantes enim montes pertinent ad dominium partim ipsius antistitis, partim venerabilis capituli, partim aliorum locos et vicos propinquos possidentium. Aquis gaudet nitidis et salubribus. Praeter balnea, quae colore coeruleo, sed nitida sunt et potabili, et praeter rivum civitatis cognominem, sunt complures fontes optimi, tametsi etiam multi nitrosi. Qam ob rem in urbecula nitrum etiam coquitur prope rivum, in eadem etiam urbecula versus portam Rascianam visitur mola rivo instructa ditionis nunc episcopatis, ita tamen eo mortuo seminarium possit devolvi, dum iterum a successoribus aliis episcopis ab eodem seminario redimatur. 136