Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

In eodem praedio sunt et balnea duo ilia a Turcis olim rotundis lacubus et tessalato lapide circumdatis tantisque rotundis fornicibus magnifice exstructa, vetustate tamen jam attrita. Aquae sunt crebrae crebris scatebris ebulliente. 8 2 Quae quia multum e nitro, e sulphure modicum pollent, salubres sunt multis, a multisque frequentantur, sed quod frigidiores sint, quam tepidiores, tanti ab antistite non habentur, ut casum lacus instruat et splendidius exornet. Utrumque balneum est ante portam Maklariensem civitati ab Oriente, et quidem unum propius ad civitatem, alterum ducentos circiter passus remotius, ideoque jam fornice privatum sit, frequentes cives eo concurrere et sub dio balneare, alioqui huic et altera valle in occidentem contigua est minori lacui quadrangulo et balneantibus magis accomodo, sed omnia sunt frigida, sub tepida licet tempore calido, quae tamen dum et quando solent ahenis calefieri, si quis in calida velit balneare. Utrumque balneum prope fluvium Agriensem est ideoque existimo scatebris 8 3 ejus ab accedentibus rivi undis refrigerari. Itaque ex inferiori aquae egrediens mola ab antistite applicata est quae, quia gelu nequit constringi, nunquam deficit qualicunque frigoris vi saeviente. Ibidem et aliae duae molae sunt, una frumentaria et altera pulveraria, quae hocce rivo aguntur, participiant tamen ne multum ex aqua balnei, ideoque magis durant hyemali tempore. In occidentem versus iterum surgit aliud Szalok nomine. Ei licet aliqua modica acclivitas intercedit cum civitate, non tamen major est quam cui unus vel alter hortus aut domuncula possit instrui, reliqua omnia spectant ad praedium Szalnokiense. Id pariter acclive jam est et vitibus ex superiore parte obsitum. Inter hoc et Magyar praedium intercedunt praedia duo alia ab aquilone pariter moenibus civitatis contigua. Unum quod praedii vicinum est et ab rusticis incolitur, vocatur Félnémet, alterum autem est Czégled pariter in colles elevatum, in eoque sunt vineae Agriensium, eo enim refertur Promontorium Vecsiense, quod generoso fructu effluit. Ita mens praediis circumdata et omni territorio destituta urbecula Agriensis jacet in concava valle ex utroque latere acclivis. Nam quemadmodum rivo cognomine a septemtrione accedente et ex ea parte valle continua in meridiem interluitur, ita partim in occasum, partim orientem ex utraque rivi ripa acclivitas nascitur, atque illinc primum in agros, deinde in colles viniferos, hinc vero primum in arcem cognominem, quae praeruptae rupi incubans in subjectas domos quasi impendet, deinde rursus in colles viniferos contiguos eosdem arci et ab ea sensim altius assurgentes egreditur. Itaque aere pollet subri 8 4 pulchre ex montibus ab aquilone in austrum campestrem temperato ita, ut incolas vegetet et conservet firma valetudine aetateque hilari et longaeva, nisi subinde fructus immatura ingurgitatione corrumpentur, aquis item abundat frigidis et potari liquidis, sed quod intra colles est ex unaque parte alioquin aquiloni altis montibus praecingitur, non exigua damna accipit non modo ab exundante rivo, qui ex montibus delapsus 8 2 Ebullientibus. 8 3 Scatebrae. 8 4 Salubri. 124

Next

/
Thumbnails
Contents