Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

Iis legibus iisdemque consuetudinibus tenebantur nosque hue incolae civitatis Agriensis non tarn sub Telekessio, qui Fenessio successit, sed etiam hodierno antistite Gabriele Erdödio. Hujus enim uti paternam et incomparabilem erga se propensionem quovis die experiuntur, ita tantum abest ut contra leges a prioribus conditas excipere aliquid adversus cum habeant, ut nunquam optent antistitem meliorem. Nam eodem auspice non modo vivunt pacifice et sine metu externae injuriae, sed etiam proficiunt domibus et aliis rebus domesticis, tametsi praeter areas et aedificia in eis exstrueta habent aliud nihil. Attrita enim tot bellis et motibus civilibus multum ab antiqua remisit amplitudine. Nam cum olim ex utraque parte urbis vallis tota ei subjecta esset, quemadmodum ex litteris regum et antistitum insertis videre erat, jam id tantum, quod moenibus inclusum est aegre possidet extra vix aliquot orgiarum territorio obtento. Quamprimum enim urbeculam egressi sumus, aliena esse asseverabant comites. Ex ea parte, qua in orientem spectat, praedium est vulgo Álmagyar, editum illud vineisque praeeipuis opportunum et moenibus urbeculae contiguum, alterum, quod Tyhamir vocant, circuit moenia in meridiem, obtinetque vallem amoenam et hortis prorsus commodum. In ea enim hortus antistitis est a comite Erdödio magna cura magnisque expensis in tres ordines distinetus. Primus ordo tenet hortum culinarem, in quo ficus in aditu, a dextris amygdala, pruna et poma, a sinistris vero iterum pruna, pyra et alia id generis poma eleganti serie ad regulám posita, inter arborum positiones mediam quasi aream occupant pumilae diversis interordinis arbusculis ubique circumstantibus distineti. Ibi flores et fructus hortenses pro culina. Alter ordo stat horto huic vivarium caprarum et colliculis in quadrum manu positus et ab immo usque ad summum gradibus inter se semper altioribus acuminatus pro limacum habitaculo et augmento. Angulos Collis quatuor communiunt quasi propugnacula ex cespite viridi facta, quae omnia fossa circuit manu depressa et aquis plena, ut limaces nequeunt ex colliculo egredi. Aquam rivus Agriensis suppeditat, qui armo majori hortum alluit, minori transit. Ex majori autem aqua ilia per tubos in fossas limacum deducitur, et deinde rursus emanans deducitur in ramum minorem hortum pertranseuntem, atque idem ramus etiam distinguit hoc vivarium caprarum ab horto florum et arborum, ut nequeant ad crepidinem ex asseribus rivo astructam pertransire. Tertius ordo est vivarium damarum rubrarum, nigrarum et candidarum, quod vivarium adjacet horto a dextris ex ea parte, qua via ex porta Hatvaniensi ducit versus meridiem. Quartus ordo est vivarium cervorum, quod horto, ut diximus, culinari est a fronte versus meridiem, procurritque amplo satis spatio rivo Agriensi irriguo. Ut autem ad hortum culinarem redeamus, ejus interordinia ita sunt disposita, ut inambulantibus ab Oriente in occidentem recta inter arbores appareat episcopalis in urbecula curia, contra a meridie in septemtrionem arcis porta et per eum interiora arcis pateant. Hinc et illinc eminent altae abietes, quae hortum ornant mirifice, et quod a moenibus urbis centum et quinquaginta passibus distant, haud exiguae deserviunt amoenitati. 122

Next

/
Thumbnails
Contents