Bél Mátyás: Heves megye ismertetése 1730–1735 - A Heves Megyei Levéltár forráskiadványai 8. (Eger, 2001)

KÜLÖNÖS RÉSZ - I. szakasz A járásokról - I. rész Heves vármegye felosztásáról - Eger

deservituras manus nostrae propriae subscriptione et sigilli majoris appensione munitas eidem civitati nostrae extradandas esse duximus et concedendas. Actum in suprafata regia ac libera civitate Cassoviensi die 4 a mensis Januarii 1695. Georgius Fenessy m. p. (L. S.) Andreas Faragó judex civitatis Agriensis Stephanus Török civis Sigismundus Bajai Georgius Csala nótárius civitatis Constitutis ita juribus et obsequiis civitatis Agriensis Fenessius Agriam mense altero ejusdem anni properat, consuetasque inter cerimonias antistitis dignitatem amplectitur, et suo gregi sistit. Interea accedunt iterum Agrienses peractisque reverentiae et obsequiorum solemnibus, ad genua antistitis provoluti demissime implorant, ut respectu factorum nuper Cassoviae juris et consuetudinis punctorum clarius mentem exponere eosdemque mutare non nihil dignaretur. Quibus antistes eo propensius pallium pressit, factaque declaratione punctorum nomnihil plane immutavit: quo magis eorum causa Ignatius Kurtz regii aerarii administrator Budensis deprecabatur. Declarationis eius verba haec sunt: Nos Georgius Fenessy Dei et apostolicae sedis gratia episcopus Agriensis (tituli) damus pro memoria tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod posteaquam vigore benignissimae resolutionis sacratissimae caesareae regiaeque majestatis die 4 a mensis Januarii anni currentis 1695. ad certam transactionem ratione juris nostri episcopalis in eadem civitate Agria proventuumque exinde nobis pervenire debentium et reliquorum accessoriorum condescendimus atque pro introductione atque pro introductione 7 9 et installatione nostra personaliter postmodum Agriam venissemus ad demissam instantiam dictorum incolarum Agriensium nec non specialem illustrissimi domini Ignatii Kurtz suae caesareae regiaeque majestatis camerae consiliarii et administratoris Budensis interpositionem et mediationem modo dictam transactionem (reliquis ejusdem punctis universis et singulis in suo esse et vigore firmitateque permanentibus), quoad puncta sequentia declaravimus modalitate infrascripta: Et quidem in l m° puncto, ubi habetur civitas Agria nobis et successoribus nostris episcopis Agriensibus veluti perpetuis suis dominis terrestribus praestet obedientiam et subjectionem declarandum censuimus, futurum id salva personali praerogativa nobilitari incolarum ejusmodi nobilitate gaudentium, sicut salva esse soleret nobilium incolarum in aliis civitatibus episcopalibus, et cum legitima libertate emigrandi tam respectu nobilium, quam ignobilium persolutis suis persolvendis. Quoad 2—, ubi habetur, ut unus et idem sit universorum incolarum judex et magistrátus, voluimus id intelligi de judice primario civitatis (si quidem civitas in duobus comitatibus adjaceret), adjungi possunt incolarum suffragio eligendi duo subjudices ad exequenda onera publica. 7 9 Ismétlés. 116

Next

/
Thumbnails
Contents