Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Civitas Agria
Civitas Agria Ad. 5. et 6. Dominio terrestrali ius et usum desumptionis nonae in Libro Sancti Joannis de praestationibus anno adhuc 1643. confecto, consequenter ante tempóra Fenesiana, fundante, eandem, quae subinde transactionaliter pactatam, usuque desumptionis roboratam, non obstante ex beneplacito episciporum non nunquam intercedente speciali relaxata, porro quoque stabiliri. Quod autem attinet eleetionem iudicum et denominationem magistratum: Siquidem ex actis ipsis restaurationum anno 1703, 1707. sub /V s 6. et b. et 6. et B. pateret, temporibus Fenesiano et respective Telekessiano coaevis, magistratualia omnia officia, una cum notariis sujfragiis communitatis electa, et non nisi anno 1781 /V 2 6. et E. notarium solum per dominium denominatum, in reliquo caeteros etiam senatores, magistratualesque penaeque per communitates electos fuisse. Huic usu praecedente, ipsi pagina 110. intellectui transactionis Fenesiana magis conformi existente, satabilito, omnia a modo in posterum magistralia officia una cum officio notariatus, per dominium quidem candidanda, ast libere per populum eligenda, et ex hac ipsa ratione etiam formulám iuramenti decrendem cum caeteris omnibus iudicis et magistratualibus aequalitatem in conformitate opinionis vicecomitis adaptandam esse. Quod denique subversantem circa nundinas tarn hebdomadales, quam annuales et exinde percipi solitos proventus questionem concerni: Cum in praesenti processu non tam de validitate ipsius privilegii nundinalis sub N- 6. et O. prodicti, et in comitatu hocce anno 1724. nemine contradicente publicati, quam de obmora potius illa questione, aggatur cuinam proventus nundinales ex privilegio competant: atque adeo argumenta dominii contra praetensiones civium recensita eo minus subsistere possint, quod allegata Fenesiana transactio per impetitionem privilegii immediate pro parte civitatis per episcopum Agriensem comitem olim Erdődi procuratam, vigorem suam quoad hoc punctum simpliciter emiserit, et dominium beneficio hocce per totum civitati cesso, contra factum proprium amplius agere, et civitatem a justis suis proventibus per privilégium ex annuta dominii in civitatem translatis privare non possit, eo quidem minus, quod similia beneficia praecise ex collatione regia permanent. Huic Sua Maiestas Sacratissima clementer praecipit, ut in quantum dominium terrestrale contra expressos benigni privilegii tenores, frustra reclamante a civitate, in usum desumptionis proventum nundinalium semet authoritate propria profuisset, abusus hie dominii, alioquin privilegi destituti simpliciter tollatur, et beneftcium nundinale soli civitati ex toto addicantur. pagina 111. Ad 7. Intuitu plennatici, taxa schaedalis et cubulariorum cruciferorum desumptionis, earn esse benignam mentem regiam, ut cum desumptiones hae in transactione Fenesiana pactae non sint, quin imo per susubsequas benignas resulotiunes regias, ubivis in regno sublata exstiterint, pro ratione iustitia et aqvitatis dominium terrestrale a tempore publicatae generalium prohibitorum benignae resolutionis, bonificationem indebite solutorum, cum eo quod interest, praesentare tenetur, haec ipsa tamen bonificatio a subvinetis etiam praestanda, praecise ad promonthorium Hajdú-Hegy vocatum restringatur, cum dictum promonthorium juxta transactionem Fenesianam et Barkoczianam, in indubitato terreno civitati situari videatur, quoad reliquos fundos praediales caeteroquin libera dominii dispositione ultro quoque in salvo permanente. 47