Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Civitas Agria
Civitas Agria Ad. 8. Tametsi quidem querulantes per producta allegataque haud comprobent: Post Fenesianam tranasactionem suburbanos ad concursum 500 ßorenorum transactionalium per civitatem intra-moenialem attractos fuisse, questionem autem earn, an suburbani reipsa sub eandem transactionem recidere debeant? nec ne? Successivus dominalis usus privativus taxationis suburbanorum in contrarium et pro favore dominii jam deciderit, accedente eo, quod nec sub temporíbus Erdödianis, nec Barkotzianis inter gravamina contra episcopum Barkótzi Suae Maiestati porrecta, contra distinctas has suburbanorum taxas, querimoniam interpositam esse eveniat, porro successivis etiam temporibus, docentibus productis sum N 2 17. et 18. jam anno 1767. usque praesentiarum penes separatas conscriptiones dominales per suburbanos nec occasione intorducti urbarii difficultates, nimis contradictas, suburbia Agriensia tractata, censusque distincti ab iis desumpti fuissent, denique anno 1772. suburbani se ex favore transactionis nihil participare exponentes, specialem conventionem, cum dominio incunda, petiissent, atque adeo hoc etiam passu demonstrassent, se ad cuncurrum octingentorum florenorum haud associari, eo minus sub intellectum transactionis recidere, tametsi porro ex combinatorio is quoque pagina 112. apparet, suburbanos urbariali tractamento notabilius leviter penes modernam subsistentiae rationem stare, quia tarnen parte ab altera id quoque certum foret, modernam penes puras arbitrarias conscriptiones et a ratione quadratarum orgiarum subsistentem taxandi modalitatem plenam contribuentibus securitatem haud praestare, idque tantum ansam querulandi, et disceptandi fovere, quo proinde et census hi et madalitas taxandi, ad fixumpedem et ordinem reponantur, et per id desiderio etiam incolarum suburbanorum satisfiat, qui jam anno 1772. occasione introductionis urbarialis certam regulám et conventionem ratione praestationum, adinstar intra-moenialium a dominio expresse petierant. Sed nec ex principiis intercedentis nexus terrestralis dominii cum subdito id generaliter permitti possit ne seu penes urbárium, su huic substitutum urbárium et conventionem incolae dominis terrestribus obligati gubernentur. Huic factum hoc dominio quod adusque absque omni fixa regula et speciali aliquo contractu in statu fluxo supplicantes incolas suburbanos haerere permiserit, minus probandum, verum injungendum venire, ut reflexe ad modernas praestationes et ex urbario competentes obligationes qequilibrandum stabilem contractum instantanea ineat, eundem sedria comitatus hujus revideat, et pro approbatione Consilio huic Locumtenentionali Regio cum combinatorio submittat. Ad. 9. Sententiam Sedes Judicariae eo intellecto approbari, quod immunitás domorum et fundorum capitularium ex eo, quod tenore ambarum transactionum tarn Fenesianae, quam Barkotzianae specialiter resetvetur, et per Resignationales Leopoldinas etiam expresse praecipiatur, denique quod canonici actuali domorum suarum immunitate ad anno jam 1750. tempore Barkotziane transactionis continuo pagina 113. perfruantur, sed et ipsa conventio inter capitulum et civitatem anno 1695. sub N- 16. et NB. expresse contineat, quod capitulum loco illorum fundorum, qui sibi a Sua Maiestate Sacratissima gratis concessi sunt, et ad interim usque reditum capituli Agriam, prae manibus contribuentium relinquntur post reditum immunitate gavisura, reservet, conscriptioque ipsa Károlyiana hujus immunitatis mentionem faciat, pure pute ad habitationes qua canonicales 48