Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)
Possessio Sarud
Possessio Sarud adjustata, urbariali tabellae in rubricis agrorum et pratorum, fundis intravillanis, prout comperta, suppletaquae sunt, eruto calculo inseruerimus, atque ita in possessione hac tertiae classis (cui juxta benignam Suae Majestatis Sacratissimae reslutionem pro integra sessione 30 jugera lerrarum arabilium et 12 falcastra pratorum, siquidem semel falcabilia esse censerentur, designatae sunt) unius integrae mediae, quartales sessions efformatae extituerunt, reservata tarnen per dominium terrestrale pagina 829. ad accurationem adjustatorum bonificationem geometrica dimensione. 2. In territorio hoc extirpaturis nullis compertis. 3. Possessio haec nullos tenet fundos praediales, verum omnia sua beneficia colonicalia postfundualia in proprio territorio habet. 4. Pascui sujficientiam comperiendo, habito de pecorum colonicalium numero examine censuimus, pascuum, cum praescitu Domini Regii Commissarii, pro parochi loci pecoribus N 2 24, pro ludimagistri pecoribus N 3- 12, pro spani denique dominalibus pecoribus aequae N 2 12 admittendum venire. Ad haec privati colonorum pastores per nos inhibiti, ac pro sublatis declarati, inquilinis eodem, quo octavalistis N' 2 pecora tenendi facultate admissa. 5. In haec possessione neque desertos, neque supernatantes fundos colonicales, neque vias teloniales reperimus. 6. Agri colonorum sunt sine fimatione fertiles et puri tritici feraces. 7. Nonae in natura, sicut hactenus praestatio ultroquoque continuabitur. Ex canabe tarnen et lino non nonam, verum filaturam pagina 830. praeeligente domino terrestrali, tabellae urbariali inseruimus. 8. Injunximus communtati loci, ac ipsum etiam dominium terrestrale admonuimus, ut tarn in liquidis, quam in aliis cujusvis generis aridis mensura Posoniensi, quam ab inclyto comitatu stigmatisatam accipiunt, incolae deinceps semper utantur. Moniti praeterea sunt coloni, ut non obstante pascui sufficientia trifolia Seminare conentur. 9. Punctorum generalium prohibitorum quae alias gremialium locorum communitatibus, sub extradata notariali consignate ante hac fierunt, imposuimus observationem. 10. Ne agri, sessionales in hortos convertantur. Item: 11. Ne canabes corruptae subditis ad nendum distribuantur per dominos terrestres, utique partium insinuatum, prohibitumque est. 12. Capacitatem pratorum et agrorum communitatis in proprio territorio, (licet hactenus sub censu habuerint) inposterum ex beneplacito dominii terrestralis, ab omni census vei robottarum onere et quidem ad 1 V2 sessionem in terris arabilibus, ad pagina 831. 45 jugera, in pratis vero ad 18 falcastra usuandum, ad calcem tabellae conscriptionalis adnotavimus. 13. Sylvis locas iste destituitur, arundine autem magis abundat, ideoque colonis urbariales arundinis manipulos praestitutis, usus arundineti Uber admissus est, obligantur attamen in designandis aptioribus locis pro futura focali lignatione sylvas plantare, sed aedilibus lignis difficulter adjuvari poterunt. 14. Tabellam cum suis inscriptionibus adnectimus. 15. Hic loci nulli colonorum fundi reperiuntur inhypothecati. 464
