Az egri püspökség jövedelmeinek 1799. évi összeírása I. - Az egri egyházmegye történetének forrásai 5. (Eger, 2001)

Possessio Sarud

Possessio Sarud 16. Licet per conscriptionem priorem urbarialem, tarn sessionem, quam coloni ses­sionalistae pauciores expositi habeantur, quia tarnen dispositi hac occasione executionali plures novi coloni accessissent, imo etiam inquilini domiciliati aliqui sessiones assum­psissent, eo facto, nullae amplius terrae supernatantes reperiuntur. 17. Licet praefectus dominalis nullum sciat pro episcopatu cum obligatione im­populationis novam donationem, studet pagina 832. tarnen omnimodo pro posse suo contribuentem augere populum. Ad communicata autem secum 9 puncta et subditorum responsa reposuit: si quis nefors excessus hactenus fuissent, iisdem hac urbariali regulatione mediante imponitur finis, si vero quarelae minus verae sunt, ea nunc apparent, nihilque efficiunt. 18. Injuncta demum est tarn dominio terrestrali, quam et colonis exacto in omnibus punctis et clausulis urbarialis regulationis, postquam urbaria sub authentico una cum ta­bellis iisdem tradita fuerunt observatio. Uli quidem sub comminatione actionis fiscalis, hi" vero sub gravi in contravenientes animadversione. Datum Sarud 26. Decembris 1770. Inclytorum Comitatuum Heves et Exterioris Szolnok articulariter unitorum ordinarium judlium, qua exmissus pro executione urbariali Gregorius Radits m. p. L. S. et adjunctus Ordinarius jurassor Joannes Szombathely m. p.. L. S. Anno 1771. die 3. mensis Julii, occasione generalis inclytorum Comitatuum Heves et exterioris Szolnok articulariter unitorum, in episcopali civitate Agriensi, praesens praenuncupati pagi urbárium, una cum adnexa tabella, in conformitate pagina 833. benigna ordinationis regiae elaboratum per exequentes relatum est, et ex eadem extradatum per me Josephum Way, memoratorum inclytorum comitatuum juratum nota­rium m. p. L. S. Quod praesens urbárium in conformitate benignae instructionis regiae elabo­ratum, hic in facie loci praesentibus perillustri ac generoso domino Luca Koloni provisore dominali, ac Bernardo Pátzán spano aeque dominali, non absimiliter praesentibus judi­cibus ac juratis, tota denique communitate loci hujus publicatum, inclyto dominio terrestrali rite observandum consignaverimus, hisce attestamur. Signatum in possessione Sarud, die 9. Novembris 1771. Inclytorum Comitatuum Heves et exterioris Szolnok articulariter unitorum Ordinarius judlium Gregorius Radits m. p. L. S. et Ordinarius jurassor Joannes Szombathely m. p.. L. S. Praedescripti itaque coloni possident insimul 44 sessiones integras et do­mos colonicales 76. Praeter quas existunt adhuc inquilini domiciliati 21, subinqui­lini 11. Coloni hi omnes urbarialiter tractantur. Praeter attactas sessiones possidet adhuc parochus 2, ecclesia Vi, cantor Vi, pagina 834. campanator lA, educillator 1, lanio communitas IV2 et circulator dominalis lA, insimul itaque 6 lA sessiones liberas, a quibus dominio nihil praestatur. 465

Next

/
Thumbnails
Contents