A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 30. 2004-2005 (Debrecen, 2005)

Tanulmányok - Bogdándi Zsolt: Gyerőfi János számadása az 1597-1598. évi erdélyi hadiadóról

Idem dominus Joannes Gereoffi de manibus egregii Petri Machkassy ex re­stantia contributionum anni 1596 in manus sui recepit floreni 18 919/14. Quae in summa constituunt floreni 19 991/16. Idem dominus Joannes Gereoffi ex tribus contributionibus, prima sigfnanter?] in anno domini 1597 in comitiis generalibus Albensis ad vigesimam septimam diem Aprilis, altera pro festo Epiphaniarum anni 1598, tertia vero ad vige­simam tertiam Martii anni eiusdem 98 ordinatis in toto in paratis a diversis exactori­bus contributionum percepit floreni 185 550/20. In universum de quibus rationem reddidit in paratis constitubant floreni 205 541/56. Hajdú-Bihar Megyei Levéltár Évkönyve XXX. 31 Exitus pecuniarum premissarum Per prefatum dominum Joannem Gereoffi ab 11 Junii anni 1597 usque mensem novembrem anni 98 per menses videlicet 18 in prescripts finitimis locis certis et numerosis militibus equestris ordinis numero videlicet 37 767, soluti sunt ut in serie regesti eiusdem uberius videri potest floreni 145 029/2. Item per eundem militibus pedestris ordinis in eiusdem locis finitimis con­stitutis numero 12 694 soluti sunt ut eiusdem regesto superinde confecto clarius videri potest floreni 46 421/50. Pro mense vero decembri anni 1598 equitibus et peditibus quibusdam dati sunt floreni 80. Item Nicolao Segniey, Valentino Ilosvay, Nicolao Kara, Georgio Dessy, Petro Thoro [?] centurionibus et equitibus Lugasiensis ab egregio Petro Machk[assy] insolute remansis ad mandatum Serenissimi domini Principi in eorun­dem solutionem expositi floreni 1868. Item ad diversas necessitates confectiones nimirum vexilli et timpani item judici Claudiopolitano item militibus Stephani Jósika necnon pro salario magistri stipendiarum expositi floreni 3859/91. In fiscum veri Serenissimi Domini Principis diversis vicibus administrati in paratis floreni 7877/2 quae in universum constituunt floreni 205 135/45. Hoc pacto remanebant in sequentem rationem floreni 406/11. Nos itaque iustum postulanti obsequi volentes paria prescriptam literarum transumto presentum nostrarum de verbo ad verbum sive diminuatione augmento vel variatione aliquali inserentes jurium futura pro cautela prenotati Joannis Gereoffi sub sig[illum huius] conventus usitato duximus fideliter et conscientiose extradamus communi etiam equitate suadente. Datae die Domenica Quinquagesimae Anno Domini 1600.

Next

/
Thumbnails
Contents