A Hajdú-Bihar Megyei Levéltár évkönyve 18. 1991 (Debrecen, 1991)

Tanulmányok - Balogh István: Oklevelek a nemesek és Debrecen mezőváros viszonyához (1484-1570)

judex et jurati civis oppidi nostri Debrecen, in ipsorum et totius communi­tatis ejusdem oppidi nostri Debrecen nominibus et in personis, nostram venientes in praesentiam, significaverunt nobis ipsos certa jura et con­suetudines, in re politica, ex vetusta eorum libertatis praerogativa per divos quondam reges Hungáriáé, praedecessores nostros praememoriae ipsis concessa habere, nobis humillime, ut nos quoque ipsos in hujusmodi eorum juribus et consuetudinibus clementer conservare dignaremur. Quo­rum precibus inclinati, volentes augmento et usibus ejusdem oppidi nostri Debreczen, de regia nostra gratia consulere, infrascriptas igitur articulos pro memoratis judice, juratis civibus et tota communitati dicti oppidi nostri Debrecen per officialem nostrum et judicem, atque juratos cives inibi constitutos et pro tempore constituendos, inter se observari, clemen­ter annuimus et concessimus primum, quod solus judex praetactus cum civibus juratis intra oppidum praedictum Debrecen, quaslibet causas ju- diciandi authoritatem obtineat, officialis autem noster in eodem oppido constitutus et constituendus, intra idem oppidum neminem judicare de­beat. Extra oppidum tamen ipsum, idem officialis noster judicabit libere universos, quos pro officio suo judicando censebit, byrsagia quoque extra oppidum exiget, intra oppidum enim judex praefatus cum juratis civibus percipiet. Potestatem autem captivandi publicos malefactores, ut meret­rices, fures, praedones, incendiarios, homicidas, cusores falsarum mone­tarum, duas habentes uxores, et alios hujusmodi malefactores intra oppi­dum praedictum, respectu praesentis status temporis et regni, ipsi offi­ciali nostro concedimus libere deinde, quod appellationes universarum causarum ex sede judiciaria praefatorum judicis et juratorum civium non in praesentiam dicti officialis nostri, sed directe in curiam nostram regiam, nostram scilicet praesentiam absque difficultate aliquali fiant et deducantur. Item quod universa pecora vagabunda, Hungarico idiomato bitang nuncupata saepetactus officialis noster ex aequo dividat cum pau­peribus et economo seu vitrico ecclesiae ejusdem oppidi nostri Debreczen, ita, ut dimidia pars hospitali et aedituo cedat. Imo annuimus et concedi­mus harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in civitate nostra Albae, Juliae, secunda die mensis Augusti, millesimo quingente­simo sexagesimo tertio. Átírva Báthori István Gyulafehérvárott 1575. május 28-án kiadott okle­velében. Pergamenen, piros-fehér-zöld selyem zsinóron függő, viaszba nyomott viaszpecséttel. Kívül: XVII. századi írással; No. 103. az Ispánok Debrecenben menny do­logban mehetnek elő. Alatta XVIII. századi írással: Anno 1575. Confirmationales Stephani Bathori, principis Transilvaniae super literas Joannis 2-di regis in anno 1563. oppido Debreczen elargitas privilegiales. HBML. IV A.. 1021/b. Muo. 29. * * * (Fordítás) II. János stb.................. Emlékezetbe ajánljuk jelen levelünk által je­lentve mindenkinek, akiket illet, hogy híveink, Debrecen mezővárosunk eszes és okos bírája és esküdtei, saját és említett Debrecen mezőváro­16

Next

/
Thumbnails
Contents