A Győri Püspökség Körlevelei, 1936
Tartalomjegyzék
33 Nr. 845. Festum S. Joannis Bosco. URBIS ET ORBIS FESTUM SANCTI JOANNIS BOSCO CONFESSORIS, !ab UNIVERSA ECCLESIA, CUM OFFICIO ET MISSA PROPRIA, CELEBRANDUM DECERNITUR. DECRETUM. Universo Christiano populo summae laetitiae fuit, quod sacro recurrente decimo- nono saeculo a salvifica redemptione, supremos caelitum honores Beato Joanni Bosco Summus Pontifex Pius Papa XI decrevit. Quo ex tempore non Salesiana Familia tantum, sed et quam plurimae dioeceses Eum veluti iuventutis patrem peculiari honore prosecutae sunt. Succrescente vero in dies devotione, ut uberiores sanctitatis fructus in fidelium praesertim iuvenum animis efflorescerent, innumeri sacrorum Antistites Summum Pontificem Pium Papam XI humillimis et instantibus precibus rogaverunt ut ad universam extenderetur Ecclesiam cultus tanti viri, de re catholica optime meriti. Sanctitas porro Sua, referente infrascripto Cardinale Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, in audientia diei 25 Martii 1936, vota tot S. R. E. Cardinalium, Archiepisco- porum et Episcoporum benigne excipiens, Festum Joannis Bosco, tamquam confessoris non pontificis, ab universa Ecclesia, sub ritu duplici minori, cum officio et missa, huic decreto adiectis, die 31 Januarii celebrandum decrevit, translato ad diem 28 Januarii Festo S. Petri Nolasci, confessoris. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae, ex Secretaria S. Rituum Congregationis, die 25 Martii 1936. C. Card. Laurenti, Praefectus. A. Carinci, Secretarius. A szentmise- és breviáriumszöveget megérkezése után a püspöki iroda szétküldi. Inter publicas communesque pietatis Christianae in catholica Ecclesia significationes, inde a remotissimis temporibus peculiarem locum sibi iure vindicant piae ad celebriora Sanctuaria Deo, beatae Mariae Virgini vel Sanctis dicata, peregrinationes, ut quae ad poenitentiam agendam, ad fidem profitendam eandemque firmandam, ad gratiarum actionem pro acceptis divinitus beneficiis reddendam plurimum conferant. Nil mirum proinde si, auctis hac nostra aetate itinerum facilitate atque commodis, et ipsae piae peregrinationes evaserint fre- quentiores opera praesertim et sollertia plurium caetuum, qui fere omnibus in Nationibus ad eas promovendas et moderandas constituti sunt. Nec quempiam latet quas memoravimus itinerum facilitatem et commoditates illud insimul effecisse, ut etiam itinera multiplicarentur, quae alium in finem, recreandi scilicet animos, vel visendi urbes, vel studia et artes colendi, aliaque id genus unice vel praecipue susciperentur. Nr. 846. Decretum de piis fidelium peregrinationibus ad celebriora sanctuaria moderandis.