A Győri Püspökség Körlevelei, 1936
Tartalomjegyzék
34 Quae quidem rerum temporumque conditio ipsis piis ad Sanctuaria peregrinationibus nonnulla profecto incommoda parere potest, nisi vis moderatrix ecclesiasticae Auctoritatis, ad quam religionis ac pietatis Christianae actus moderari unice spectat, opportunam, et, quantum res fert, communem ubique inducat disciplinam. Quapropter haec S. Congregatio Concilii, probante Ssmo D. N. Pio Pp. XI, locorum Ordinariis mandat ut in memoratis piis peregrinationibus parandis et peragendis serventur normae quae sequuntur: 1. Hae piae peregrinationes characterem vere religiosum semper praeseferant, habeantur et peragantur uti actus ad pietatem Christianam pertinentes, atque ab itineribus ob merum solatii finem susceptis probe distinguantur. Quidquid igitur praefato huic fini pio ac religioso minus congruit, omnino arceatur, eaque omnia vitentur, quibus coniici possit has peregrinationes, religionis quidem specie, re autem vera solatii vel oblectamenti causa praecipue fuisse susceptas. 2. Ius pias peregrinationes promovendi, easque moderandi ad legitimam Auctoritatem ecclesiasticam unice spectat. Nulli igitur coetus, ne iis quidem exceptis, qui ab Institutis religiosis vel ab eorum sodalibus excitentur, constitui possunt, qui non sint ab eadem Auctoritate vel promoti, vel saltem approbati; omnesque ea ratione, eoque ordine ac tempore agant quae sint statuta, praesertim si plures coetus eundem finem prosequantur. 3. Eiusdem Auctoritatis ecclesiasticae cura erit ut quaevis pia peregrinatio paretur et ducatur sub moderatione delectorum virorum; nec desit unquam vir ecclesiasticus qui munere fungatur moderatoris spiritualis. 4. In pretiis statuendis, ab his moderatoribus ea ratio servetur ut piae peregrinationes fidelibus quoque tenuioris condicionis patere possint. Nihil igitur ultra a piis peregrinantibus petatur, quam rei exigat prudens administratio, cuiuscumque lucri specie omnino remota. 5. Qui de clero sive saeculari sive religioso sunt in iis quae spectant harum peregrinationum apparatum technicum qui dicitur ne se immisceant, cum ea dignitatem ecclesiasticam minus deceant. Committendum igitur erit hoc munus viris la- icis, probis et peritis, a quibus id omnino exigatur ut, advigilante Auctoritate ecclesiastica, in iisdem instuendis nihil sit quod earum fini religioso dissentiat, quin imo omnia pietati Christianae congruant, eandemque foveant. Datum Romae, die 11. Februarii anno 1936. I. Card. Serafini, Praefectus. L f S. I. Brimo, Secretarius. Jelen évi IV. sz. körlevelemben 648. sz. alatt már említést tettem az esztergomi Kát. Nyári Egyetemről és hozzáfűztem azt az intézkedésemet, hogy az A. C. espereskerületi tanácsai legalább egy tagot küldjenek ki az előadások hallgatása céljából. Most közlöm a közelebbi adatokat : Az esztergomi Katolikus Nyári Egyetem ez évben jún. 21-től július 9-ig lesz. Előadnak : Holub József egyetemi ny. r. tanár, Pécs, a vegyes házasságok történetéről Magyarországon; Sípos István szemináriumi rektor, Pécs, a cseh, román és jugoszláv konkordátumról; Kiss György szemináriumi rektor, Veszprém, az egyházközségekről ; Reisz Elemér S. J. theo- logiai tanár, Budapest, az isteneszméről és a modern ethnologiáról; Ortutay Gyula nemzeti múzeumi tisztviselő a magyar népről és néprajzáról; Miskolczy Gyula egyetemi ny. r. tanár a budapesti és bécsi egyetemen, Budavár visszafogtal 847. sz. A Kát. Nyári Egyetem prog- rsmmja. i i 1 1 1 [ ) i